{
  "id": "ee69553916258e255542edf6177c39b1e040553a",
  "text": "Praeclarissimo & Eruditissimo Viro D. Jacobo Sponio Medicinae Doctori, & Lugdunensi Anatomico Acuratissimo. Marcellus Malpighius S. P.\n\nDercunctantitib, Vir doctissime, aceruditissime, num aliiquid novi editis jam exercitationibus meis addendum superfit, cum Typographus, quem innuis, dictis opusculis novam paret lucem; responsum hoc erit, me pluribus & a re litteraria alienis distractum negotiis tandem conquiescere. Quoniam tamen quaedam mihi in dictorum confirmationem occurrere, nonnulla quoque circa animalium viscera, quae multis ab hinc annis (infectorum plantarumque anatomiae addictus) ut cruda neglexeram, adhuc meam excitant phantasiam; ideo cum novam ac solertiorem exigant indaginem, tibi communicanda duxi: utpote qui intima animalium viscera scrutando posterioribus aggressi onibus dilucidiora reddere, elegantiq; eruditione exornare praerequis valeas. Hæc itaque si tibi, Vir summe, ariserint, toti Reipublicæ litterariæ non displicuisse putabo.\n\nInter reliqua, quae de externo tactus organo alias habui, nonnulla de ungulæ natura & generatione indicavi: quae ut ulteriori fruantur luce, anatomica observatione veniunt. Duodecimus jam excurret annus, quo maestandum bovem lustravi cum praeclarissimis Viris D. Carolo Fracarsato, & D. Silvestro Bonfiliolo, a cujus collo in dextris, ubi jugum apponitur, insigne pendebat Cornu. Hujus longitudo decem & sex digitorum crassitatem æquabat. Non longe a basi, ubi latius erat, octo digitorum latitudinem explebat. Eius forma conica erat, & in obtusum deducta apicem, non parum versus finem curvabatur. In basi tamen, ubi collo necebatur, arctius erat. Color circa extremitatem subniger lucidusque erat, & persimilis ei, qui in ungula bubula passim observatur. Exterior superficies alpera erat, praecipue\na basi usque ad medium; etenim cuticula & subjectum reticulare corpus cum contentis papillis (quae in aliis partibus perpendiculariter attolli solent, ac tactus organum constituunt) sensim produci inclinarique incipiebant, non dispari specie, ac in nostrorum digitorum extremitate, quilibet prope unguium radicem observare potest. Papillae igitur, laciniata cuticula, & reticulari corpore circumdatae, majorem longitudinem fortitae ita inclinabantur, & invicem haerebant, & ferruminabantur extremis finibus, ut squammosum piscium tegumentum æmularentur. Circa basim squammosa haec corpora brevia erant, sensim vero producebantur & prope conum longissima reddebantur. Varius quoque erat substantiae modus; nam in basi pupillaria haec corpora non ita sibi mutuo connexa conglutinebantur; sed solutis ipsorum finibus laciniatum & alperum excitabatur corpus: ultra tamen medietatem densiori donabantur compage, unde & lucida & lævia videbantur. Interius expositum cornu concavum erat, ita ut crassities ipsius in basi nativam corri altitudinem parum excederet; gracilescente autem & attenuato corio ad naturam quasi membranæ intus ambiebatur, quod sanguinea vaasa irrigabant; hocque detracto solidum & læve corpus occurrebat. Tota concavitas referta erat subflavo, turbidoque fero, quod igni appositum, totum fere in naturam albuminis ovi concrescebat. Sub basi glandulae conglobatae, depressæ tamen, insigniter luxuriabant. Hoc itaque famigeratisimi Aldrovandi Museo dono dedi, ut exterorum praecipue curiositati praesto efflet. Ex hujus igitur diligentis inspectione patet, papillas (quas non incongrue externi tactus organa credidi) cuticula & reticulari corpore custoditas, ubicunque plus justo producuntur & invicem intime unitae ferruminantur, in solidum desinere corpus; quod commune est ungulis & cornibus, quae folia exteriori configuratione, & majori minorive partium densitate donata adinvicem discriminantur; unde veluti\nti sensorii additamentum censenda veniant, & tactui quoque non parum conducentia. Cornuum e cranio crumpentium observata producetio his multum lucis confert. Hanc itaque vegetationem in bove deprehensam in Physicæ additamentum audire ne graveris. In foetu igitur, adhuc in utero contento, cranii os in situ cornu- um fere cartilagineum est, & postremo osseam naturam acquirit. Pili ibidem primo erumpunt glabro existente corio præter labia, quæ quibuidam pilis ornantur. Hi taliter locantur, ut ipsorum ordines a circumferentia versus centrum situate & inclinati minimum quasi conum efforment. Postremis quoque mensibus in foetu adhuc conclulo osseæ lamellæ (quibus cranium compaginatur) obliquari incipiunt, & fracta directione extra eminent, axcitatis intro subrotundis spaciolis, unde supra cranium osseus tumor primo emergit lenticulare corpus præ se ferens. Hoc extenso corio cooperitur, quod præ reliquis crassum est, & turgentes exhibet glandulas. Inter osseum corpus & corium perioction, seu osseæ substantiæ inchoamenta locantur, quæ paulatim manifestantur. Extra uterum sensim osseus tumor lenticularis parum assurgit, turgentibus osseis lamellis. Supra os crassum luxuriat perioction, seu futuri ossis inchoamentum. Corium quoque obducitur, a quo tactus papillæ assurgentes reticulari & cinereo corpore ambiuntur: hoc copiosis pilis diversam inclinationem fortitis cooperitur. Altero elabente mense, ossea substantia laminulis & spatiolis contexta extuberat ita, ut cornu rudimentum emergat, dimidiam digiti crassitiem æquans, & conoidem parabolicum repræsentans. Hujus exterior superficies lævis & glabra sensim redditur, nigroque inficitur colore. Corium crassum de more extenditur, a quo tactus pupillæ erumpentes, tuperato reticulari involucro, quod cinereum est, elongantur & nigro ambiente succo conglutinantur. Hæ circa cornuum basim inclinatae versus apicem diriguntur; reliqua vero ab apice exortæ perpendiculares\nculares quasi assurgunt, & reticulari corpore custodiuntur: earum longitudo vix ferici villosi lanuginem æquat. Interea inclusa ossea appendix augmentum capit, & interius varie configuratur; etenim ut plurimum radix fistulosa excitatur substantia quæ osseis fibris reticulatis implicitis componitur; reliquum vero usque ad apicem spongioso constat corpore. Tanguinea intercurruunt vala, & apex perpetuo submollis firma partium compage non gaudet. Corium quoque extensum osseam substantiam investit, & in basi crassius est. Ab hoc itaque emergentes tactus papillæ ita proceræ redduntur, ut inclinatae versus apicem, simulque reticulari corpore unitæ tot conica corpora concava efficiant, & ex horum unione (quasi tot lamellis, cæparum instar intra fepositis) solidum cornu corpus efficiatur. Papillarum ordines in basi erumpentes, licet non omnes apicem attingant, ut plurimum tamen reæta deducuntur, & fere cornu ambiunt: aliæ quoque sub diversis planis a producto corio propagantur, quæ longiores redditæ, breviotes cooperiunt & includunt: unde seæto per longum cornu non solum ossea substantia occurrit, sed etiam corium, a quo molles papillæ emanant, quæ in cornuum substantiam immutatae folidescunt, & nigrescunt; avulloque osse cum ambiente corio, fistulae in cornu a reticulari opere excitatae patent. Occurrunt quoque papillarum tactus variæ exortus & plana, iptarumque productio usque ad apicem; unde cum diversa plana extremum conum constituent, hinc est, quod apicis substantia crassitiem fere digiti æquat. Exaratae papillæ basim cornuum excitantes molles adhuc sunt, & de facili lacerantur, vel in furfures abeunt; circa finem vero & apicem ita adensantur, & reticulari corpore ferruminantur, ut solide factæ nigro lucidoque inficiantur colore. Harum progressus evidens est; nam tot quasi filamentis perlóngum ductis, coagmentari videntur. Procerioribus redditis cornibus ita, ut duodecim digitorum crassitiem æquent, inclusa appendix\ndix ossa longior redditur, & ubi continuo & pleno osse non coagmentatur, variis cellulis concameratur & excavatur. Secto autem cornu per longum, singula dilucidius patent. Primo enim frequenter exarata appendix ossae laminâ componitur ita, ut tubus efficiatur; portiones tamen ossae oblique per transversum ductæ intersecuntur, unde reliæ areae concavitates oblongas, inaequalis tamen longitudinis & figuræ efficiunt, in quibus aliae quoque ab affurgentibus parum ossis parietibus designantur. Omnes hæ concamerationes membrana tenui obducuntur, sub qua languinea vasa in miras propagines diramata custodiuntur. Versus apicem ossæ substantia spongiosa est nullis cellulis excavata, unde impensa rubet ex innumeris vasculis, quibus irrigatur. Expositam appendicem ossæm extenuatum corium ambit, a quo molles de more tactus papillæ emanant, quæ reticulari corpore custoditæ, simulque ferruminatæ, versus apicem deductæ cornu componunt ita, ut cornuum parietes in basi graciles sensim ex papillarum additione reddantur, & tandem in apice ex omnium unionem, duorum digitorum crassitiem æquent. Horum interior superficies nigra est, & fistulosis foraminulis versus apicem directis exalperatur, quibus papillæ admittuntur. Exterius apex acuminatus solidus, lucidus & ater est: versus medium tamen subalbescit cornu, & circa basim parum nigrescit, & de facili in squamas solvitur. Ulterius tandem augmentum fortiuntur cornua ita, ut urgente interiori ossæ appendice primi papillarum ordines a basi erumpentes avulsi a corio separentur, & ita diversi fines & papillarum limbi apparent non dispari ritu, ac in conchis marinis conspicimus, quarum compositio diversis testulis superpositis, inaequalibus tamen, coagmentatur ita, ut extremi fines quarumcumque testularum minimum elegantisque exhibeant planum. Haec eadem structura evidentiter quoque in dorcadis cornibus elucebit, unde a radicibus utque ad medium atperitates, quasi nodi observantur,\nvantur, quae a diversis papillarum lamellis vario tempore\na corio avulis, & sursum retractis excoriuntur, quae omnia\ndiligenti microscopii lustratione patent. Postremo tandem\ncornua ultimum fortita incrementum non parum immu-\ntantur; nam exterius ipsorum color varius efficitur; sub-\nstantia quoque solidior reddita, diaphana fere evadit, &\ncontinuo ulu leuigatur. Interius ossea appendix obtu-\nso terminatur fine, totaque ipsius longitudo gracilescen-\nte corio adhuc tegitur. Ab hac emergentes olim taetus\npapillae obliterantur praeterquam in apice; interior e-\nnim cornuum superficies evanescentibus vaginulis, seu re-\nticularis corporis finibus ex ferruminantis succi exundan-\nte copia, tota fere circa basim laevis & perpolita reddi-\ntur ita, ut papillarum productiones quasi obscurantur.\nAnalogam quoque generationem in gallorum calcaribus\nobservamus, quae ex cuticula & subjectis papillis reticula-\nri corpore conditis conflantur, ita, ut turgente intus ossea\nappendice exterius quoque corium multiplicibus cuticu-\nlae involucris obductum rapiatur, & novum quasi cornu,\nlicet minimum, erumpat.\n\nEx his igitur conjectari licet, monstruosum cornu in\nbove ortum traxisse non tam ex ulteriori papillarum co-\nriri, & reticularis corporis productione, sed ex conatu\ninterioris tumoris, & ex compressione facta in cervice a\nproximo jugo: in naturale namque cornuum eruptione\nemergens ossea appendix extensam sibi corii portionem\nsensim urget, secumque rapit ita, ut papillae versus api-\ncem inclinatae elongentur. Proceriores autem redditae\nfunt in monstruo cornu taetus papillae ex copioso for-\ntasse succo per filamentorum reticularem contexturam,\nqua corium componitur, excurrente, vel elabente in\ncontinuatas papillas & in mucosum, reticulareque cor-\npus, ut in ungularum vegetatione contingit, quae cum\nextremis papillarum finibus excitentur, in deformem\nproducerentur longitudinem, nisi vel arte, vel attritu\nmutilarentur. Probabile quoque est ex urgente affidue\njugo\njugo proximam cervicis partem compressam & inde cal-\nlolam redditam fuisse. sanguinis namque motus non\nita fœliciter celebratus est; ichoris quoque & lentii humo-\nris per exarata corii contexturam posterior fluxus impe-\nditus est, & sudoris, halitusque effluvia per propria sudor-\nis vascula suppressa sunt, unde corii papillae ultra aug-\nmentum in novum situm & compaginem adaptatae sunt,\n& reticulare corpus, quod alias mucosum est, pene os-\nseum nactum est consilientiam. Hæc autem ferrumina-\ntio probabiliter contigit ex vitriolato humore per excre-\ntoria sudoris vaæ effluente, vel taltem ab acidis effluviis\ncoercitis & fixatis, dum interim evaporantibus alcalibus\n& aquosis particulis sanguinei instar serii solidum, luci-\ndumque fere corpus excitatum est.\n\nAliud quoque monstruosum in Illustrissimi Juvenis\nAntonii Francisci Daviae, excelsi Antianorum Consulis,\ncadavere observatum non parum exarata a me renum\nstructuram illustrat. Hujus itaque Ren sinister, exiguum\nmole exterius quasi congeriem & racemum unæ albæ ex-\nhibebat, multiplicitibus scilicet glandulosis folliculis, ve-\nluti tot exiguis botris congestus: Hi insignibus excreto-\nriis vaæs, quibus de more renum caro excitatur, haud do-\nnabantur; sed immediate expansio pelvi, vel taltem bre-\nvissimo ductu necabantur. Venæ & arteriæ singula ir-\nrigabant, & ureter e pelvi producebatur. Ren dexter\nmole longe major erat, & exterius insignes glandulæ\nquasi vesiculae urina turgidae erum pebant. Congeries quo-\nque excretiorum vasorum, quibus renum caro confla-\ntur, amplior & latior folito erat, & appendæ glandulæ\namplæ quasi vesiculae interferebantur. Harum aliquæ\ncorrupto & subnigricante sanguine scatebant; reliqua\nurina turgebant, vel arenulis, tartareaque materia refe-\nrebantur. Ex hac itaque renum, licet monstruosa, sed\nsimplici structura, evidenter patet, præcipuas renum par-\ntes, praeter arterias & venas, glandulas esse, & pelvim, qui\nin ureteres productus in glandulis lotium per excretoria\nvasa recipit, & sensim in vesicam derivat. Turgebant autem glandulae, & monstruosa deformabantur specie, quia impedita excrementi expulsione in pelvim, necessario stagnante intus urina, laxabatur glandulosa compages, & in aliquibus etiam loco feri rubicunda sanguinis portio continebatur; impedito scilicet per venas regresfu, vel lacerato separationis organo. Haec idem in reliquis glandulis accidit in morbi, & praecipue in jecore, in quo vigente cachexia non raro ipsius glandulosi acini turgente bile, quandoque sero, aut tartaro, in ampliorum ita extenduntur formam, ut vesiculos emulentur. Simplicitissima quoque glandularum structura in pluribus partibus observata totum confirmat, nam in labiis bovum, in hominis facie, circa penis glandem, in intestinis, & in musculorum spaciis minimae, simplicesque locantur glandulae, quae nil aliud sunt, quam rotundi, interdum ovales, & non raro oblongi folliculi excretorio vasi continuati, & appensi, quorum varia structura diversi separantur humores, & succi.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/102064.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 9,
    "total-input-tokens": 13560,
    "total-output-tokens": 4815,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1766,
        2
      ],
      [
        1766,
        3695,
        3
      ],
      [
        3695,
        5629,
        4
      ],
      [
        5629,
        7576,
        5
      ],
      [
        7576,
        9515,
        6
      ],
      [
        9515,
        11488,
        7
      ],
      [
        11488,
        13462,
        8
      ],
      [
        13462,
        14471,
        9
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-102064",
    "title": "Praeclarissimo et Eruditissimo Viro D. Jacobo Sponio Medicinae Doctori, et Lugdunensi Anatomico Acuratissimo. Marcellus Malpighius S. P.",
    "authors": "Marcellus Malpighius",
    "year": 1684,
    "volume": "14",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 9,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/102064"
  }
}