{
  "id": "6720fb4cae6251ba44fc5dbbad99830032b7eb09",
  "text": "Praeclarissimo & Eruditissimo Viro D. Jacobo Sponio Medicinæ Doctori, & Lugdunensi Anatomico Accuratissimo. Marcellus Malpighius S. P.\n\nDimissis languentis Naturæ erroribus, plasticæ virtutis officinam contemplemur exarando ea, quæ faven- te mihi Praeclarissimo & Amicissimo D. Silvestro Bonfiliolo circa uterum olim moliebar. In hoc itaque obscurissi- mo omnium viscere extra graviditatis tempus ob con- tracta vaſa, & in varices contorta, ita implicitæ sunt componentes particulae, ut nulla fere arte distinguiri po- sint. In turgente autem & prægnante utero (brutorum præcipue) quædam emergeret videntur. Nonnulla igi- tur, quæ menti meæ illuxere, dubitative tibi indicabo (non enim integre omnia adhuc sensus meos explent) ut excitata tua sedulitate vel apertius pateant, vel meam phantasiam amplius non illudant. Vaccinum itaque u- terum ſum aggreflius, cujus copia facilius occurrit, & ex magnitudine, minus obscura ſunt ipsius componentia. Hujus exterior membrana densa valde ſefe offert, quæ universum uterum, tubas, vaginam, & appendices investit & firmat. Sub hac, carneæ fibræ locantur, quæ per lon- gum ductæ, & quasi in carnosos lacertos interdum aden- fatæ, diversas inclinationes fortiuntur. Interferuntur autem ad invicem, præcipue versus tubas, & non longe ab ovarii in fasciculos conglobantur. Aliæ quoque ho- rizontaliter secundum crassitiem uteri propagantur, hæ- rentque pelliculis tenuibus ſub diversis planis totum uterum ambientibus. Non longe ab his occurrunt lym- phatica vaſa proprio turgentia humore, qui admoto ig- ne tandem perspirat. Sub praedictis vaſis venæ & arteriæ excurrent hinc inde uterum ingressæ, ita, ut rete ele- gans efforment, cujus areae diversam exhibent figuram. Solent\nSolent tamen, ut non raro observavi, gemini venarum rami unicum concomitari arteriam. Nervi quoque interseruntur totam uteri molem pervadentes.\n\nAlia quoque vasa, seu ductus, quae uteri propria sunt, insignia & perampla graviditatis praecipue tempore comprehendi. Horum itaque varia est productio, cum ab uteri substantia partim emergant, partim quoque interius lateant, unde circa ipsorum progressum non parum laboravi, qui, praevia tamen hac nostra exercitazione de facili tibi, aliisque occurret. Haec gemina sunt, unum enim hinc inde uteri & vaginæ quasi latera excurrit, ea praecipue in parte, qua uterus velicam respicit & contingit. Et licet ab extrema vagina usque ad gracilesentia uteri cornua propagentur, non eandem tamen ubique redolent speciem, nec consimili magnitudine donantur, aut sub eodem plano feruntur. Inferior namque portio non longe ab urethra orificio terminata immediate lub membrana interiora vaginæ custodiente fursum recta fertur versus uteri os. Haec portio frequenter vix stylo admittit, interdum auricularis digiti latitudinem æquat, unde lato capitulo, evidentique hiatu fere semper supra urethrae, seu urinarii meatus orificium in vaginam aperitur. Non longe a plicis, os uteri excitantibus, oblitterari evidetur hujusmodi ductus, folique (prout visus sum attingere) minimi occurrunt poruli & meatus in continuatum vas desinentes. Haec itaque obscurior horum vasorum portio ab evidenti ductu exorta intra carneas fibras condita fursum per angustati uteri latera propagatur, donec exterius a cervice erumpens supra uterum producta emergat. Varias sortitur species haec valorum portio & acuratam exigit indaginem, ut evidenter patula reddatur; saepem enim interius condita ita gracilescunt haec vala, ut quasi in conspicua reddantur: non raro globuli insignes & frequentes attolluntur precariam coronam æmulantes, & interdum turgente intus humore rectus valorum progressus occurrit. Emergens vero horum ductuum\nportio ab uteri cervice supra carneas fibras, & sub san-\nguineis vaclulis lateraliter producitur per corpus & cor-\nnua uteri, quorum interiorem circumvolutionem pro-\nductis hinc inde ramis irrigat, donec obscuris finibus in\ngracilescentibus tubis oblitteretur. Vasa haec, licet tubulo-\nla sint & continuato terantur tramite, ab ambiente ta-\nmen involucro, seu ligamento & ab interiori iplorum\nstructura varie deturbantur ita, ut multiplices formas\nacquirant; ea namque pars, quae uteri vaginam excur-\nrit, sinuosa est, & recta sursum producitur. Ambiens\ninterius membrana aspera est, nam rotunda lateraliter\nhabet orificio; haecque admissum stylo non longius\nprogredi sinunt, & interdum quasi glandulosi folliculi\nsubrotundi appenduntur intro hiantes. Plures quoque\nper transversum extenduntur membranæ valvularum in-\nstar, unde in aliquibus appendices quasi caeales excitan-\ntur, quales in intestino colon observantur. Prope urethrae\norificium latiora redduntur hujusmodi vasa, & non raro\nsinuoso quodam capitulo turgent, a quo tortuosus ductus\nintra vaginae concavitatem aperitur ita, ut gemina obscu-\nraque orificio urethrae hiatus proxima patent. Supe-\nrior vasorum pars latera uterini oris excurrentis involuco\nquasi cartilagineo custoditur, unde varicosa redditur,\n& appendices subrotundas hinc inde promere videtur, u-\nbi praecipue ambiens vagina in dispersos globulos extube-\nrat; in quibus vero contento intus ichora turget, rectus\nefficitur tubulus; ablato enim cartilagineo involuco te-\nnella vasorum membrana manifestatur. Emergens tan-\ndem a cervice portio, calamis scriptorii magnitudinem &\nformam fortita firme involuco, etiam per aliquod spa-\ncium ambitur; deinde spirali quasi ligamento circum-\ndata elegantissimi vasis speciem adepta lenisim decrecit,\n& subrotundas interdum promit lateraliter appendices\nsucco refertas, & ulterius elongatur, donec prope cor-\nnum curvaturam in ramulo lacinietur, quibus graci-\nlescentis uteri portio irrigatur. Et quoniam admissum\nsiphone atramentum vasorum extremos fines non subito contenti fortasse humoris visciditatem, ideo ultimus furculorum terminus non attingitur. Interdum loco propaginum appendices seu loculos observavi succo turgidos. Vasa hæc in prægnantibus una cum utero ita elongantur, & distenduntur, ut in vaccis ultra longitudinem brachii extensa viderim, multoque tunc temporis ichore turgentia, unde de facili obvia fiunt. Totam exaratorum vaforum concavitatem subpallearis succus occupat, qui variam tamen in diversis partibus & individuis substantiam fortitur; nam in sinuosa parte, quæ per vaginam excurret frequenter mucosus est, & pultis instar semiconcretus non raro observatur; in reliqua vero productione terebenthinam colore & lentore æmulatur; ignique expositus copiosas excitat bullas, & tandem glutinolium charabis instar relinquit crassamentum.\n\nUt autem singula hæc pateant, tibique obvia reddantur exarata vasa, avulsa urinaria vescica & ambiente membrana, sanguinea valacula & fibrarum implicationes detrahentia, ut exterior uteri angustata portio, sub qua os latitat, cervix & cornua denudata pateant, illico enim tubulota hæc vasa hinc inde ultra uterini oris situm, in cervice scilicet emergent, ipsorumque ulteriorem progressum supra cornuum latera attinges. Inferior vero horum vaforum portio tibi patebit invento corumdem hiatu in extrema vagina non longe ab urethrae orificio. Interdum contentus in his ductibus ichor transparet ita, ut si interior vaginæ superficies lustretur, latæ videantur lineæ per longum ductæ. Tacto itaque foramine stylus imitatur, qui sensim penetrando totam quasi vaginam excurret. Ut autem obscurior & intermedia horum vaforum portio & continuatio pateat, crumpentis vasis ex uteri cervice involucrum descendendo sensim fecabis; contenti namque ductus sublutea membrana, semitam indicabit. Et licet vasa hæc gracilia & varicosa existant; scit tamen per longum carneis fibris uteri & vari-\ncosis globulis postremo tibi occurrent. Interdum ubi turget ichor vasa hæc ampla & recta facilime obvia fiunt. Tu interim, summe vir, hac nostra indagine excitatus exaratorum vasorum structuram & progressum lustrare ne dedigneris, ut mature indicare valeas, an hæc vasa sint Laurentii, Riolani, & aliorum processus, vel defèrentia vasa, an Graafiae Lacunæ, an postremo Gaffari Bartholomæ, in quo Parentis, & Avorum rediviva gloria ulteriori nitore resulget, fœminarum prostatæ, an aliud novum. Hoc unum ingenue testari possim, mihi sola repetita multoties sectione tribus ab hinc lustris descripta vasa innotuisse; hæcque studia plurimis amicis indicasse.\n\nSuperatis valorum, fibrarumque carnearum implicatioribus & tunicis; lecto secundum crassitiam utero in gravidis præcipue, spatium quoddam, seu interstitium interdum semidigitii per transversum occurrit, quod a reticulari contextura occupatur, qua subvitellina quædam corpora valorum speciem habentia, prout videre licuit, ad interiorem uteri superficiem producta firmantur; circa hæc ludunt languineæ, minimæque propagines ita, ut quasi omentum excitetur. Uterus interius membrana quadam ambitur, quæ minima & innumera habet orificia glutinosum, mucosumque fundentia humorem, quo uterus ipse & vagina perpetuo madent. Quare compresso utero profilit hujusmodi mucotus ichor. Patent autem hæc excretiorum valorum ora, si diu interior uteri membrana aqua maceretur, & in ovibus præcipue obvia sunt; quare probabilis est subvitellina exarta corpora his orificiis in uteri cavitatem hiare; an vero his minimæ appendantur glandulæ, licet sensus distinçte non attingat, ratio tamen ex perspectua naturæ operandi norma probabiliter eas suadet. Observantur quoque quamplurimi in tota uteri & cornuum interiori superficie tumores inæqualis magnitudinis parum assurgentes, qui graviditatis tempore insigniter turgent, & uteri\nuteri appendices videntur, seu vaginularum congeries, unde cotyledonum nomine insigniuntur. Admittunt autem erumpentes a chorio subintrantes radices ita, ut ex his duabus institis partibus completa habeatur glandula, qua separatum ab utero alimentum factum subministratur. Taliter igitur compactum corpus, geminaque integratum parte placentulae, seu subrotundi, parumque depressi corporis speciem habet, varioque inscitur colore; ea namque portio, quae ab utero attolitur, cinerea est, altera autem rubrabetcit. Dimidiata uteri glandula congeries est vaginularum & sinuum, quibus alte pertoditur, unde atramento affuso manifestantur. Hujus substantia parum differt a velamento bombycino, quo intestina & raminantium ventriculi interioris obducuntur; subrotundas namque appendiculas promit, & compressa copiolum succum ptisanæ persimilem reddit. Sanguineis vasculis irrigatur, unde injecto per uteri arteriam atramento tota denigratur. Interdum visus sum, obscure tamen, subflavum quoddam attingere vasculum, cujus ulteriorem indaginem tua sedulitate relinquio. Altera glandulae pars chorio adnata laciniatis quasi radicibus coagmentatur, quibus exaratas vaginulas subintraet Tibi autem pulchrum occurret spectaculum, si evaginata hujusmodi pars intra aquam div contenta microscopio lustretur: sepatatae enim radiculae & capillamenta lenissim ita attolluntur, ut elegantem sylvam emulentur; innumeræ namque quasi plantarum radices a communi trunco propagantur, quae in multiplices subdividuntur surculos & in capillamenta laciniantur. Harum substantia non differt ab uteri vaginulis & sanguineorum vasorum propagines recipit ita, ut quaelibet minima radicula suis gaudeat sanguineis surculis, qui per medium perpetuo ducuntur.\n\nUteri compages in mulieribus adeo obscura est, ut pene impossibilem sui indicet resolutionem; contracto namque utero ita complicantur & varicola redduntur va-\nsa, ut nullus sit locus sectioni etiam accuratae. Eam tamen tibi indicabo, quae ex repetitis sectionibus mulierum vel a partu, vel circa septimum gravidationis mensem defunctarum observare potui. In his igitur uterus crassitie digiti latitudinem aquat, & sanguinea vasa copiosa recipit, quae ramis rete efformant. Exterius fibrae carneae in fasciculos coagmentatae, & reticulariter implicitae uteri structuram componunt ita, ut ipsius interior etiam moles sit lacertorum congeries & complexus, qui variam sortiuntur inclinationem. Inter exaratas carneas fibras copiosae extenduntur pelliculae, seu molles tunicae, supra quas ampli sinus fere inumeri, vasorum instar per longum excurrunt, qui in diversis planis superlocati, frequentibus orificio discentur quamcunque peripheriam spectantibus, unde inter proximos sinus fit mutua anastomosis. Horum speciem in mammarum tubulis, & in pene habemus; in his nonnihil sanguinis reperitur ita, ut videantur venarum diverticula, vel faltem ipsarum appendices: non longe ab his excurrunt sanguinei furculi non dispari ritu ac in liene accidit. Interior uteri substantia avulso chorio, & placenta, musculosa occurrit vario lacertorum complexu excitata, & a rimulis sanguinea vasa in furculos divisa promit. Huic uteri superficie graviditatis tempore pelliculae quaedam adnascentur, quae corio praecipue & placentae connectuntur; haec molles sunt & mucolae, facileque lacerantur. Ab his rete quoddam fulciri & produci videtur, quod cinereis quibusdam, & friabilibus componitur corporibus, quae tereti forma pollut, & propagatis lateraliter ramis in retis formam implicantur, pisciumque omentum repraesentant. Circumhaec corpora sanguineae ludunt propagines varicose ductae, & versus chorion & placentam elongatae. An exarata corpora reticulariter implicita, sint fibrae carneae, an nervi, an satius excretoria uteri vasa, tu iple judicabis. Occurrit placenta uterina una cum chorio firmiter utero annexa.\nnexa. Placentae compositionem integre attingere non licuit ob friabilitatem & mucositatem, variamque partium implicationem. Illud tamen videtur certum, placentam esse vasorum umbilicalium contexturam peculiaris firmatam substantia. Et sicuti cotyledones propria donantur substantia, quae sanguinea vasa fulcit, & eadem loco cribri, vel coli intervit, ita placenta, quae est aggregatum ex cotyledonibus, scilicet ex partibus uteri vaginulas fubeuntibus, necessario congeries est radicum & surculorum vasorum umbilicalium, qui supra laciniatam glandulosam substantiam producuntur. Interdum visus sum sanguineis propaginibus rotundos globulos, seu glandulas, quales in renibus observamus, appendas attingere; immerita tamen in aqua placenta, non occurrere hujusmodi glandulae, sed laciniata tantum corpora sanguineis vaeculis irrigata observavi, quae plantarum radiculas aëmulantur. Uterinae placentae superficies, qua utero necititur, inaequalis est, nam videtur appendicibus tubingredi uteri sinus & concavitates quasi cotyledonum ritu.\n\nUterorum forma in singulis fere animalium specibus varia est, & ab Anatomicis tam graphicce descriptur, ut nostram non exigat expositionem. Illud tamen perpetuum videtur, tubis ditari, quae in plantarum uteris praerequis luxuriant. Non longe ab ipsis ovaria locantur, quae antiquitus testes cenfebantur. In vaccis, in quibus ampla & manifesta extant, obdueta membrana fibris carneis firmata ambuntur. Qua ratiunc ovum ab ovario emergat, & in tubas transducatur, follicula multaque eget indagine. Quae tamen ex fortuitis ovarii in vaccis lustrationibus colligere potui, tibi brevibus aperiens; non enim licuit, ut in incubatis ovis, succelfivam observationem feriæm ex maclatis statu tempore quamplurimis quadrupedibus attingere, cum regias fere impetas exigit, quod Harveo & paucis concessum fecimus, Illud itaque certum videtur in tenellis & adultis quadrupedibus\nquadrupedibus & praecipue vaccis, ovaria complures continere inaequalis magnitudinis vesiculas colliquamento turgidas, quod igne in albuminis ovi naturam concrescit. Non semel vidi ab ovario pendentem vesicam, quae magnitudine gallinaceum ovum superabat, & albumine concrescibili referta erat. Vesiculae haetunica satis densa muniuntur, cujus interiorem superficiem (ut non semel observavi) sanguinea vaia miris plexibus irrigant. Tractu temporis luteum, solidumque corpus emergit, in tantam excrescens molem, ut totam quasi ovarii partem papilla quadam protuberat; magnitudine, completo augmento, cerae fructum æquat. Exterior superficies aspera est nonnullis exiguis tumoribus inaequalibus excitata, fibris carneis ambitur, quae ut in glandulis observatur, interius sefe insinuant. Vaia quoque sanguinea & nervi excurrunt. Membrana involvitur, praecipue in papillari appendice, quam communis ovarii tunica ulterius investit. Componitur exaratum corpus frustulis & quasi lobulis, ut in aliis visceribus admirati fumus: hi autem angulosi sunt & variam fortiuntur inclinationem; videntur enim appendi sanguineis vasculis, & producto quasi umbilico. Loborum compages obscura est, & varicosis propaginibus lutei coloris conflatur, quibus videntur subrotunda corpora & appendices aurei coloris, & quasi adipis minima frustula necati & continuari. Interior configuratio exarati lutei corporis non eadem omnino quocunque tempore reperitur, sed varia occurrit. Interdum enim, ut a simpliciore exordiar, conglobatum, implicitumque observatur corpus varicosis productionibus lutei, quandoque subcinerei coloris contextum, quod vix granum milii, vel saltem viciae excedit. Frequentius tum circa vesiculas colliquamento, seu albumine ovi turgidas, adhucque minimas exterius involucrum lutea substantia compactum & quasi capreolis excitatum obducitur. Non raro luteum hoc corpus magnitudinem ciceris pene adeptum\ndeptum, pyrum figura æmulatur, & interius a centro versus collum sensim angustatum sinum habet colliquamento turgidum. Sæpe acquisita magnitudine fructus cerasorum, exteriori papilla ab ovario crumpens vesicam colliquamento refertam, mulci instar cerasorum, in centro continet, quæ interdum rotunda est, & non raro pluribus styiformibus appendicibus donatur, frequentius tamen una tantum gaudet appendica. In completo quoque luteo hoc corpore interdum nil fere occurrit contenti colliquamenti, fed frequentissime ab interiori tunica papillam investiente, ubi fovea exterius ut plurimum excitatur, & foramen postremo excavatur, cinereum quoddam corpus producitur membraneum, & fortasse fistulosum, quod versus centrum perpendiculariter elongatum in ramos valorum instar dividitur, qui universam lutci corporis compagem excurrunt, hisque appenduntur lobuli sub diversis inclinationibus. In aliquibus adultis luteis corporibus versus centrum, & quandoque profundius ovulum cum appendice magnitudinis grani milii observatur exarato cinereo corpore contentum. Sæpe meatus quidam, seu ductus aperitur a profundo usque ad papillæ centrum productus, in quo diaphanus stagnat humor, qui igne in albumen crescit, & non raro ovulum, vel gemina custodiuntur appendice donata, non valde dissimilia quo ad formam ab his, quæ in muscis gallarum observantur. Postremo tandem lutea hæc corpora effæta deprehenduntur. tinuoso ductu pervia, qui a papillæ medio foras hiata, ut stylum admittat: inclusa vero cavitas magnitudini pisii æquatur, & ambiente membrana una cum continuato ductu investitur. Hæc itaque in diversis constitutionibus deprehensa, probabiliter evincere videntur, luteum hoc corpus non solum pro custodia ovuli, ejusque ejectione a natura excitatum esse, fed fortasse ejusdem generationi conferre, hincque glandulosum po-\ntius, quam musculorum censendum esse; ejus enim struc-\ntura non est fibrosa, nec carnea, sed potius succentu-\nriatis renibus persimilis; unde probabiliter dubitari po-\ntest per glandulosum hoc luteum filtrum praeparari, &\nseparari materiam, quae transmissa per ramos umbilica-\nlis vasculi, tamen in ovulum, seu præviam cicatri-\ncem ichore contentam immutatur. Hujus analogam\nproductionem in plantarum ovis intuemur, in quibus\numbilicale vas primo emergit, cujus extremitas lenisim\nlaxatur & turget ex subingresso colliquamento, quod\ntandem plantulam manifestat. Ex his quoque dubita-\nri potest, vesiculas, quae quocunque tempore in ovariis\ncopiose luxuriant, inæqualem fortitas magnitudinem\n& concrebilibi colliquamento plenas, non esse vere o-\nva, quae postremo foecundentur, sed materiam, ex qua\nfortasse glandulosum, luteumque corpus primo excita-\ntur. Non enim videtur certum, post coitum tantum,\nfeminisque masculini affusionem, luteam & glandulo-\nsam manifestari substantiam, & hanc foecundati inclusi\novuli signa præferre; nam frequentissime in vitulis nu-\nper natis unam, vel alteram vesiculam insignem depre-\nhendi, cui lutea hæc substantia graminis instar adnas-\ncebat. In vaccis quoque praegnationis præcipue tem-\npore, & in diversa contentifœtus ætate, lutea hæc cor-\npora interdum ciceris, modo cerasorum fructum æ-\nquantia in ovariis observavi, & hæc multiplicita, nec\ntamen superfœtationis suspicio aderat. Hoc idem in\nmuliere circa septimum graviditatis mensem observavi,\nquin & in uno eodem ovario in diversis animalibus plu-\nra lutea hæc corpora inæqualis magnitudinis extant,\nin quibus non succedit tanta fœtuum multiplicitas. His\naddam in pluribus ovariis, concoctis præcipue, vasa am-\npla luteo succo concreto turgere. Dubitari quoque po-\ntest, non unicam vesiculam albuminis absuni pro ge-\nneratione lutei unius corporis, sed fortasse plures infum-\nmi;\nmi; nam ubi perfectum extuberat luteum hoc corpus,\nnon solum totam sere ovarii concavitatem occupat,\nsed frequenter pauca albuminis vesiculae aditant, cum\nalias copiosissimae numerentur. His itaque pensitatis\nnon improbabiliter colliges, luteam hanc, glandulosam-\nque substantiam non immediate subsequi feminis affusi-\nonem factam in ovo intra ovarium contento; sed longe\nipsum antecedere, & subventanea quoque dari ova, ve-\nsiculas pariter colliquamento refertas non elle rigoroso-\nfe ova, sed materiam, ex qua glandula excitatur, cuju-\nope ovum separatur, foveatur & statu tempore cicitur.\nErumpit autem ovulum, forasque truditur, dum extu-\nberans glandulosi corporis papilla ex carnearum fibra-\nrum contractione extra magis exprimitur, & lacerata\nfensim tenui ambiente membrana, hiante umbilicali\nvate, vel sinu, conditum ovulum foras exprimitur; In-\nterdum etenim papillam praeputii instar a carneis fibris\novarium ambientibus revulsam vidi, unde patebat hiatus\nin concavitatem glandulosi corporis: ovulum autem, ut\nin gallinis accidit, contractis carneis lacertis, quibus re-\nticulare opus infundibuli, seu extremae tubae conflatur,\nabunde & secure excipitur, ut in tuba foecundetur. Ex-\ntruso itaque ovulo fensim flacescendo contabescit glandu-\nlosum corpus, & de facili obliteratur, sicut angustatis\narteriis & venis glandulae & viscera quoque fere abo-\nlentur.\n\nHæc itaque uteri structura dubie & tumultuarie a\nme exposita tuam desiderat operam, ut obscuriora di-\nlucida reddantur, & certa ulteriori indagine firmentur.\nTibi igitur post novas aggressiones vera uteri structura\npatebit, & ignotam adhuc ovi foecunditatem, foetui-\nque auctionem tua tandem dexteritas aperiet. Exposi-\ntam interim uteri compagem meditanti mihi quaedam\nprobabilia proferre licebit. Uterus ex natura lua ve-\n\nH 2\n\ngetationis\ngetationis ager est, in quo sata semina, seu ova, foventur, & viventis partes explicatores redditae manifestantur & firmantur; & licet a parente foeminae ovum decidat & seratur, inefficax tamen & fatuum est, ideoque masculini feminis energiam exigit, a quo vegetationis principium inchoetur: quare ex naturae legibus mulieres, sicut & reliqui viventium ordines ova promunt, qua uterino sinu recepta, & masculino semine fecundata in novum animal explicitur. Qua ratione autem in viviparis praecipue contingat ovi fecundatio non eadem apud omnes invenies sententiam; plerique enim censent, seminis corpulentiam ovo ipsi, ovario adhuc appenso peculiaris cujusdam ductus ope affundi: alii vero jam delaplo, intraque uteri claustra conclufo aspergi autumant; & postremo nonnullorum est firma opinio, immutato totius uteritono, infectoque sanguine a virilis seminis aura, tandem conclusum ovum fecundum reddi. Constat autem, Tibique diversos animalium uteros secanti saepius patebit, anfractus & obstacula occurrere, quibus seminis corpulentiae ingressus in uteri concavitatem intercipitur: In vaccis ichor quidam & lentus extillat mucus; seu gelatina, qua non solum interio uterus madet, sed ejusdem os obturat, & superior vaginæ portio refertur; quare sicut seminis corpulentiae ingressum prohibere potest, ita ejusdem auræ, & spirituosis habitibus menstruum & vehiculum opportune subministrare probabiliter potest. Extillans igitur ichor ab exaratis superius osculis, quibus uteri & tubarum interior concameratio pertunditur, non solum totum uterum & vaginam irrigat, sed effulo intra vaginam semini occurrit, ejusque volatiles particulas coercendo sibi intime milcet, a quibus tandem fermentatur & turget. Haec motio media partium contiguitate continenti utero communicatur, ejusque fluidis particulis impertitur ita, ut in utero & contentis humori-\nbus novus tonus, copulationes & motus succedant. Receptum igitur ab ovario media tuba ovulum sufficienter irrorari potest, & energeticō illo masculini feminis spiritu fœcundari, a quo motus principium manifestari incipit. Hinc Hippocrates fortasse siccos, vel plus justo humidos uteros steriles dicebat; in illis enim geniturae vis non coercetur, nec propagatur; in his vel dissipatur, vel effluit ita, ut in temperatis tantum conceptus subsequatur. Quid simile miramur in papilionibus, in quibus ingens bicornis vesicula extremo appenditur ovario, a qua glutinosus perpetuo extillat ichor in concavitatem vaginæ, quo masculinum semen, aliisque etiam a laterali loculo eructatus humor excipiuntur & foventur, quibus omnibus pertranscuntia ova irrorantur & fœcundantur, & ita per plures dies plastica illa vis conservatur, & subsequentibus diebus excurrentibus ovis communicatur; quod pariter in gallinis coniectari licet, in quibus seminis femel recepti energia non parum conservatur ita, ut successivo etiam tempore ova fœcundentur. Et quoniam natura in gallinaceis non foli cicatrici, in qua partium rudimenta latent, galli semen, vel aliud menstruum ab eodem fœcundatum aspergit & affundit, sed totum ovum, alimentum facilicet sub specie albuminis & vitelli vi plastica irrorat ita, ut totum fœcundetur; ideo cum uterus humoribus turgidus ovulum ambiens analogus sit gallinarum ovo, ipsum quoque una cum contentis humoribus fœcundari probabile est; hoc autem interius extillans ab utero ichor semine turgidus praestare potest. An vero uterina vasa superius exposita huic fœcunditati aliquid conferant, dubitari potest. Et primo probabile est, contentum succum fœminei feminis, vel saltem prostatarum ichoris loco elle, & inde incitamentum & propriam energiam una cum masculino semine ovo communicare posse. Quoniam tamen hæc vasa per longum uteri producuntur,\nproducuntur, & extremis finibus ejusdem cornua irrigant, glutinoflo pariter succo turgent graviditatis praecipue tempore, ideo mihi dubitandum occurrit, masculini feminis volatilibus particulis non parum immutari contentum in hujusmodi vasis humorem, indeoque exteriores, & praecipue cornuum partes fecundari, in quibus fit primæva conceptio, & successivo foetus auctio & nutritio. Nec tibi improbabile hoc videbitur, si mente revolves, hujusmodi humorem masculino femine de facili alterari, cum passim ex unico, folioque concubitu cum lue venerea infectis totus ita inquinetur humor, ut acidior redditus perpetuam sibi viam affectet, & femel inspiratum miasma diu confervet. Delapsum itaque ab ovario ovulum, & menstruo uterino utriusque feminis volatilibus particulis turgido aspergitur. Uterus quoque interius & exteriuss, contentique in eo humores ita turgent, ut sanguis novo recepto motu intra vaia non parum subsistat, cotyledones extuberent, & fluvidis redditis, & ad motum pronis omnibus inclusi in ovulo foetus nutritio & auctio calebrentur.\n\nVaria est natura in mechanico illo apparatu, quo a vasis uteri in foetum succus traducitur; nam placenta, vel quid analogum frequenter intercedit. Exarata cotyledonum structura superius exposita praecquis elucescit; est enim sui generis glandula conglobata, in qua portio uteri propria carne donata receptum ab uterinis arteriis succum percolat, qui leparatus in sinuosis cavitatibus recolligitur, donec sensim fistulosas alterius glandulæ partis radiculas subeat, & venarum surculis excipiatur. Sed potiora mentis tuae, cultrique acie deteges ita, ut ulterius non liceat meis cogitatis tuam praoccupare phantasiam.\nAb animalibus interea ad vegetantia transitum faciens cursim quaedam recolligam, quae in dictorum alias confirmationem denuo observavi. In plantis igitur nutritii succi motum exploratus iterum in multiplicitibus, variisque arboribus corticem vinculo, vel circumcizione, avulsa ejuudem anulari portione tentavi, & plantae superior portio, ultra scilicet sectionem perpetuo intumuit, debitumque fortita est augmentum; inferior vero nullum adepta incrementum solas interdum dedit gemmas. Hanc eamdem sectionem in humiliiori trunci parte, & in radicibus ipsis excitavi, & perpetuo superior trunci, vel radicum pars insigniter intumuit, & ab hac radiculae copiosae emanarunt; inferior vero, reliquaque radicis portio frequenter gracilescendo tandem contabuit: Quare confirmari videtur indicatus olim nutritii succi refluxus motus ab extremis ramis ad ultimas usque radices; unde intercepto alimento compressione, vel laceratione valorum remotiores plantae partes solito non gaudent alimento, tumorque ex relabente succo excitatur. Propagatur autem a foliis ipsis usque ad radicum extremos apices. Quapropter florum cultores soluto in girum cortice, ut alias indicavimus, tenellum ramum a paterno emancipant trunco circum affusa madida terra, in qua erumpentes novae radiculae supra sectionem vegetare incipiunt; alimentum enim inferiora versus propulsum, vel expressum non solum prope corticis sectionem stagnando tumorem excitat, sed foras irruendo in radiculas absimitur; unde sui juris factus surculus paterno tandem disociatur trunco. Non raro in radicibus prope flumina, quarum portio obtruncata aperto gaudet aere, ab ultimis libri finibus gemmae radicum loco erumpunt, quae in ramos sursum attolluntur. Haec sunt ea, Vir doctissime, quae tibi indicanda erant, & quae tuis\ntuis exculta ac firmata observationibus stabunt, diu-\nque vivent; Tibi enim familiare est lapides ipsos & \npriscorum monumenta injuria temporum attrita no-\nva eruditionis luce donare, & ab interitu vindicare. \ndiu vivas, dum me tui addictissimum profiteor. \nVale.\n\nDabam Bononiæ calen.\n\nNovembris MDCLXXXI.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/102070.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 18,
    "total-input-tokens": 26844,
    "total-output-tokens": 9821,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1718,
        2
      ],
      [
        1718,
        3661,
        3
      ],
      [
        3661,
        5644,
        4
      ],
      [
        5644,
        7574,
        5
      ],
      [
        7574,
        9446,
        6
      ],
      [
        9446,
        11332,
        7
      ],
      [
        11332,
        13276,
        8
      ],
      [
        13276,
        15178,
        9
      ],
      [
        15178,
        17079,
        10
      ],
      [
        17079,
        18901,
        11
      ],
      [
        18901,
        20776,
        12
      ],
      [
        20776,
        22587,
        13
      ],
      [
        22587,
        24435,
        14
      ],
      [
        24435,
        26298,
        15
      ],
      [
        26298,
        27967,
        16
      ],
      [
        27967,
        29741,
        17
      ],
      [
        29741,
        30047,
        18
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-102070",
    "title": "Praeclarissimo et Eruditissimo Viro D. Jacobo Sponio Medicinae Doctori, et Lugdunensi Anatomico Accuratissimo. Marcellus Malpighius S. P.",
    "authors": "Marcellus Malpighius",
    "year": 1684,
    "volume": "14",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 18,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/102070"
  }
}