# An Extract of a Letter from Senior Ciampini, to Dr. Croon, concerning a Late Comet Seen at Rome

**Author(s):** Senior Ciampini  
**Year:** 1685  
**Journal:** Philosophical Transactions (1683-1775)  
**Volume:** 15  
**Pages:** 3 pages  
**Identifier:** jstor-102129  
**JSTOR URL:** <https://www.jstor.org/stable/102129>  

---

An extract of a Letter from Senior Ciampini, to Dr. Croon, concerning a late Comet seen at Rome.

Novus Cometes nuper coelo visus est à lynceo oculo Abb. Blanchini discipuli Cl. Geminiani Montanarii. Cometes parvus quidem sed in sua orbita regularis apparuit, lumine tenui, & tanquam stella tuberculata, at tubo optico exceptus luminosior. Observationes habes hic junctas & habitas domi optimi Prælatis Vettori, viri sapientiae & doctrinarum amantissimi, ut & illis omaifariam refertissimi.

1684, die 30, Junii St. n. Cometa primum mihi visus est, in grad. 9 cum aliquibus minutis Librae, Latitudo ejusdem Borealis fuit graduum octo & aliquot Minutorum, quae nondum satis certo determinare potui ex Observationibus, Gradus tamen tam Longitudinis quam Latitudinis extra Aleam Dubitationis est.

Julii die Cometæ Longitudo, Latitudo Bor.

| Julii die | Cometæ Longitudo | Latitudo Bor. |
|-----------|-----------------|---------------|
| 1         | 11.18           | 13.12         |
| 2         | 13.16           | 17.57         |
| 3         | 14.58           | 22.12         |
| 4         | 16.45           | 25.40         |
| 5         | 18.30           | 28.50         |
| 6         | 19.50           | 31.34         |
| 7         | 21.07           | 33.54         |
| 8         | 22.20           | 36.06         |
| 9         | 23.32           | 38.00         |
| 10        | 24.42           | 39.40         |
| 11        | 25.44           | 40.49         |
| 12        | 26.38           | 41.58         |
| 13        | 27.23           | 43.05         |
| 14        | 28.32           | 44.09         |
| 15        | 29.49           | 45.12         |
| 16        | 30.58           | 46.20         |
| 17        | 02.08 Scorpii   | 46.40         |

Quatuor
Quatuor ultimae meliori Indigent Calculo, nam aliquis fortasse minutorum Error Irrepsit; alias etiam non-nullas habeo diei 18 & 19, quae cum nudo Oculo habitae sint, abludere fortasse pluribus minutis si eas nunc at-ferrem. Postremis hisce Noctibus, cum jam fenececente Luna stellarum etiam minorum fulgor se proderet, Cometam quoque languentem prospecti prope Lemniscos coronae: eas proferam cum omnes in ordinem ut par est suum Redegeo.

Observatio diei primi Julii accuratissima est, Cometa enim in Telecopio apparuit una cum Stella Virginis qua Bayero inscribitur α & accidit sub Cingulo septentrionalis partis primae.

Observationes sequentes usque ad diem quintam satis certae haberi possint; omnium tamen Certissima est Observato diei textae, qua die Arcturus in tubo optico simul cum Cometa conspiciebatur. Die pariter 14, Cometa & stella x in Colorrobo Bootis ceu Venabulo subtter humerum uno intuitu detegebantur. Aliæ Observationes etiam satis accuratae sunt,