{
  "id": "a80e91fed9b8ca4a18e3c735468aba27f70928a3",
  "text": "VIII. Epistola, in qua ratio redditur Libri nuper editi,\ncui titulus, De Arthritide Anoala, sive Interna,\nDissertatio. Auctore Gulielmo Musgrave,\nM. D. c. olt. Med. Lond. & Reg. Societ. Socio.\n\nViro Clarissimo, Hans Sloane, Med. Doct.\nRegiae Societatis a Secretis, S. P. D. Gulb.\nMusgrave.\n\nDe Arthritidis in Primigeniam & Symptomaticam divisione, ad explicandum & tollendum multiformem hunc Affectum utilissimam; deque altero divisorum Membro, nimium [Arthritide Symptomatica;] in Dissertatione, annis abhinc aliquot, in lucem edita, differuimus: Aliam, (Vir Clarissime!) nunc propono, non minus utilem, atque adeo necessariam Arthritidis Divisionem, in Regularern & Anomalam.\n\nQuum Arthritis Actio sit Naturae, in sui defensionem alienum aliquod e Sanguine proturbantis; ea praecipue Regularis est habenda, quâ, ex Naturae proposito, alienum id, in locum idoneum, modo maxime convenienti, ejiciatur. Hoc autem apte; hoc ægri summo cum emolumento, longoque amplissimo, fit in Artubus; quos sàpiente sponte adit Arthritis; quos sàpissime frequentat; & in quibus, hac de Causa, Sedem ponere judicetur Regularis.\n\nQuoties autem Truncum, aut aliquam ejus Partem Organicae, invadit ea; quando isthoc ex Naturae sive imbecilitate, seu frustratione fiat, & in Ægri mortem, aut periculum sàpe desinat; hæc Arthritis appellari potest Ano-\nsala.\n\nPolita\nPosita hac Divisione, quae tam Symptomatice, quam Primigeniae est Arthritidos, (utraque enim extra normam, & in alieno loco interdum agit) in Dissertatione mox edenda aggredior Anomaliam; Corporis Truncum affligentem, excruciantem: Eoque lubentius aggredior, quoniam, primum, hujusce generis Arthritides sunt permulta, & valde inter se dissimiles: Deinde, magnam partem obscurae, detectaque difficiles, & identidem periculoae: Et postremo quia, tamen Veteribus (Demetrio scil. Paulo Aeginete, Galeno, & Aretaeo) non incognitae; à plerisque tamen praetermissae; à nomine unquam Medicorum, quod sciam, ex industria tractatae; nequam a quoquam, uti par est, & pro rei dignitate, fuerunt expositae.\n\nQua quidem Medicorum, hac in re, incuria factum est; ut, ex iis ægrotantibus, qui Dolor Colico; qui Dysenteria; qui Asthmae; qui Phthisis; qui Angina; qui Apoplexia; qui Paralyse; aliisque non paucis Afflictibus exquisitis, veris, & genuinis perimi censerentur; revera Arthritide, live ejus Materia; modo Ventriculum; modo Intestina; modo Pulmonem; modo Fauces; modo Cerebrum; aliasque Trunci Regiones occupante, premente, & graviter urgen- te, perimerentur; non tantum Morte, verum etiam Morbi Causa, propriaque Medendi methodo incompetâ, & pe- nitus ignota, infelices.\n\nIn tradendis hisce Anomaliiis, earum Diagnoses ex Symptomatum Ordinibus, sive earum Historiis, sunt elici- endæ. Ordines hi Symptomatum Pathognomonicæ in eo concordant, quod ab Arthritide Regulari sumant ad unum omnes initium: Quandoquidem, de Anomale Arthritidos ταξιδεύονται, minime constare poterit, nisi de Arthritide Regu- laris praecurrente, prius constiterit: Atque haec istarum ἀπογείωσις est Pars prima.\n\nDiscordant eo, quod eodem loco incipientes diversas omnes capessant Vias: Uti Radij ejusdem Circuli ab eo- dem Puncto (nempe Centro) incipiunt; at, in diversa abeuntes,\nabeuntes, variis in Peripheria Punctis terminantur. E.g. Colica, Phthisis, & Apoplexia, quotiescunque Morbi sunt Arthritici, consentiunt in eo, quod Arthritidi regulari succrescant, & ex ejus Miasmate fiant, & committantur omnes: At quum Miasma illud nunc ad Interanea sit appulsum, ubi Colicam facit; nunc ad Pulmonem, ubi Phthisin; nunc ad Cerebrum, ubi Apoplexiæm; iccirco hujus Colicae, Phthiseos, Apoplexiæ (id est, harum Arthritidum Anomalarum) Diagnoses partim ex Intestinorum, Pulmonis, Cerebri, nimium ex locorum affectorum accidentibus sunt duendæ: Atque haec locorum internorum ab Arthritide in iis infixa affectorum, accidentia, Διαγνώσεων harum est quod reliquum.\n\nCanon harum Anomaliarum Pathognomonicus, hic est generalis; Quo certior Arthritidos regularis ὑποτάξεις, & illius Materiae, in ea, qua intus sunt, quo postea certior est Translatio; eo confidentius Anomalam, & quidem in parte nuperrime occupata, esse Arthritidem, possimus statuere.\n\nUt autem Arthritis Regularis in Provincia Exteriori, sive Artubus; ita, in Provincia Interiori, sive Trunco, Anomala alios aliis locos frequentius subintrat; gravius adfligit; & profecto tam multos, ut in omni Trunco, qui ea prorsus sit immunis, atque ex toto liber, vix reperiatur. Ἀναστορῶ, ἐκ τοῦ ἐπιμελῆ τὸ κατάδυν.\n\nCausæ harum Anomaliarum sunt, primum, Miasma Arthriticum, diu in Sanguine contentum; jam autem exulans, & Parti in Trunco alicui Organicæ compositum: Deinde, Partis affectæ imbecillitas, sive nativa, sive casu facta; qua, ad onus suscipiendum, praeceteris aptum, & proclive reddatur. Atque haec duæ Causæ sunt Internæ, & in Anomalis hisce universis locum obtinent: Alia est Externa, & evidens Causa; omne scil. quod Miasma, vel ἀπὸ τοῦ ἐπιμελῆ repellens, vel iis affigi prohibens, ad ea, qua intus sunt, illud intrudat.\nDifferunt hæ Anomaliae inter se, ratione Loci, sive subjici: Est enim alia Ventriculi; alia Pulmonum; alia Cerebri, &c. Tum ratione Caesarum, quæ nunc remissius, nunc autem fortius agunt; &, diversis agendi modis, diversas (ratione Magnitudinis) faciant Anomalias: Tum postremo ratione Materie, quæ pura puta nunc Arthritica; nunc autem Scrofulosa; nunc Scorbutica; vel istiusmodi aliena est.\n\nMedendi Indicatio generalis in eo consistit, ut Arthritide Anomala Pars affecta, quam citissime, quam tutissime levetur. Hæc autem fit, Materiam in ea depositam partim è Corpore evocando, partim in Artus, in locum minus nobilem & sedem suam, transferendo.\n\nEvocatur è Corpore Materia interdom Veneficatione, sàpe Purgatione; nonnumquam Diaphoresi; alia Epistasis; modo Anacatharsis; interdum Errhinis, &c.\n\nPræmissis, qua oportet, Evacuationibus, Curatio reliqua (quæ quidem hujus Dissertationis opus est præcipuum) optime perficitur, per Materiæ in Artus Translationem: Hæc enim ipsa Naturæ via est.\n\n\"A δι' ἀγωνίας ἐκβάλλεται ὁ πόνος, ἢ ἐπὶ ἀγωνίας, ἢ ἐπὶ τῆς ἐξουσίας τῆς χρήσεως. Quæ ducenda sunt, eo ducenda, quo maxime Natura viam affectat, per loca lege Naturæ commodis.\n\nEt quidem huic Arthritidis Expulsioni eo potius suo tempore incumbendum; quoniam Materia, quæ, post Evacuationes, in sanguine soleat Arthritica restare; quæque ceteroqui partem nuper affectam repetat; nullo quidem modo utilius, feliciusve, quam per Articulamenta, possit extrudi.\n\nAuxilia Arthritidi, in locis hæc Anomaliae, ad ilia Afflata removendæ; & in viam reducendæ apta, sunt tum Internæ tum Externæ.\n\nInterna; Arthritidem expellentia, sive ἐκβάλλεται, sunt e Classe Medicamentorum Cardiaca magna ex parte selecta; ut Pulvis e Chelis C.C. Theriaca Andromachi, Spiritus volatiles;\ntiles, Vinum, cum multibus istiusmodi aliis: Quibus addi oportebit e Ferro Preparata, tanquam hac in re valentissima: Maxime vero placet Alcohol Martis, sive Rubigo ejus subtilissima; quae, ut reliqua omnia Preparata viribus æquare, ita quidem mollitie superare, unde Corporibus renellulis convenire reperitur.\n\nEn ejus Excerpta:\n\nR. Limatura Ferri lb. x. Surtagine, vel Patella terreæ, vitro obducta, Urina madefac humana; astivo sole, vel ad Ignem sicca; itcrumque (Spatula Ferri particulas, ne coalescant, bis in die agitando) irroro; donec abeat in Rubiginem Massa. Exsasam, & Rubigine contectam cam, in Mortario ferreo contundae: Tuscan, & in pulverem redactam, stila, quatuor circiter Congios Aquee fontanae continentis, injice. Pulverem cum Aqua commiscæ. Horæ post quadrantem, Aquæ, quod summum est, & minus turbidum, leniter detrahe; & ad pulveris, in ea natantis, fuscitatem evapora. Quod in stula relictum est humoris, similiter evaporetur. Pulvis in fundo crassior Urina irroretur, &c. uti prius: Itaque Nutritio, Tritura, perq; Aquam separatio repetatur, donec omne Ferrum in Pollinem mutabitur. Chartæ Emporicticae, Coni in formam circumvolute, Pulveres siccatus inde; Aquam fontanam servæfactum, paulatim, & per vices, superaffunde; donec urinæ sale penitus abluto, exstillabit Aqua insipida. Pulverem denno exsicca, & usui serva.\n\nFerrum hoc Nutritum est, sive Rubigo ejus subtilissima, merum Alcohol; non solum Arthritide, verum etiam Chronicis plerisque aliis, ægrotantibus, præcipue teneris & imbecillis utilissimum. Dosis 3/4, semel, bis in die, pro re nata, cum veicalo idoneo.\n\nPræter hæc communia, alia sunt Interna, quæ Anomalia quibusdam singularibus occurrunt, & locis suis traduntur.\nSi, ex Internorum usu, dies quatuor vel quinque continuato, nihil in Artibus Doloris, nulla Arthritis excitatur; Articulo dolere solito, & saepissime afflicto, vel quam proxime eum, applicetur Emplastrum, aut Ceratum, aut Phænignus; aliudve aliquod Materiae potenter eximens, & Tumorium elevans; cui denique Tumori, Methodo praedicta facto, Epispaeticum, idque (si videbitur quod appellant Perpetuum, dies complusculos duraturum, admoveatur.\n\nHæc Anomala, sive Internæ Arthritidos Medicina generalis: Ut autem clarius intellegatur, è multis unam, & altem Anomalam, specialius exponam.\n\nMateria Arthritica minime sic, ut par est, è sanguine in Artus emissa; aut ex iis, causa aliqua evidentis & externa, retro acta, nunc Ventriculum (sive, ejus imbecillitate, sive reliquiis τῶν ἀναποτελεσμάτων, in eo congestis allecta) intrat. Hinc Arrectio, Nausia, Vomitio; hinc Virium paulatim imminutio, Macies, & demum post menses aliquot (serius citiusve, pro ægroti robore) Mors. Ut malo tam gravi, nec quidem raro occurratur, è re futurum arbitror (præmissa Catharsi, altera, vel utraque) τῶν ἀπαγορευόμενων internis, hospitio novo, & cuique usurpato, Hostem exturbare, & in Artus pellere: Quam quidem operam, in hac Anomala, egregie praestant Stomachica, Cardiaca, & Alexeteria generosissima, frequenti & magna dosi adhibita: Quibus (si bidui, vel tridui spatio minime doleant Articuli) in subsidium veniant Externa modo dicta, Articulis creberrime dolentibus applicanda: Qua ego Methodo languidos, & marcescentes Arthriticos, certe non paucos, summo vitae discrimine liberatos, sibi restitutos novi.\n\nSimili modo Pulmonem aliquando virus infarcit, si conrodit Arthriticum; unde Tussis, Sputatio Faciei dolor, Effus Corporis Universalis, Phthiseos scil. incipit signa: Quam tamen, ne ingravescat, ut prævertas on id tam Cortice, Laete & ejusmodi Frigidis (sic, ut in Phthisis Primigenia)\nPrimigenia praestari possit; quam Calidioribus; Balsamis scil. & Sulfure praeparatis; quae arthritida partim, Aiacatharsi expellant, partim ad 7a Arpa fugent, exploratum est.\n\nQuinetiam in Apoplexia, quae dicatur, Arthritica, morbo utique iam crebro, quam ancipiti, nihil Cerebro prope- modum oppresso, secundum Evacuationes, magis opitulatur; quae in Capite Hostem Phoenigmis, & ejusmodi educentibus quasi θορυβος in Artus evellere.\n\nProphylaxeos ergo, tum in praedictis, tum aliis quisbuscunque hujus generis Anomaliiis, magni utique momenti est, Materia Arthritica ne in Sanguine renovetur; renovata vero ne αἰχμαλωτος agat, deligenter curam adhibere.\n\nCaput ordo, & Inscriptiones sunt hujusmodi.\n\nCaput I. De Arthritide Anomala, generatione.\nCaput II. De Afflictibus Ventriculi Arthritici.\nCaput III. De Colica Arthritica.\nCaput IV. De Diarrhoea Arthritica.\nCaput V. De Dysenteria Arthritica.\nCaput VI. De Abscessu Intestinorum Arthritico.\nCaput VII. De Melancholia Arthritica.\nCaput VIII. De Syncope Arthritica.\nCaput IX. De Calculo Renum Arthritico.\nCaput X. De Astmate Arthritico.\nCaput XI. De Catarrho, Tussi, & Peripneumonia Arthritici.\nCaput XII. De Phthisi Arthritica.\nCaput XIII. De Angina Arthritica.\nCaput XIV. De Capitis Doloris, & Vertigine Arthritica.\nCaput XV. De Apoplexia Arthritica.\nCaput XVI. De Paralyse Arthritica.\nCaput XVII. De Doloribus in Corpore vagis, fixis; de Ophthalmia; de Erysipelite; & Achori-\nbus Arthriticis.\n\nCaput XVIII. De Epiphora, & Dolore Dentium Ar-\nthritico.\n\nCaput XIX. Corollaria continet, cum Epilogo.\n\nHæc sunt (Vir Clarissime!) Quæ de Interna Arthritide,\nAffectu non novo, sed cum magno humani generis in-\ncommodo à nostris Hominibus neglecto, lucubravi; &\nquidem, quantum in me est, ad Hippocratis mentem: Ita\nenim Ille,\n\nκαὶ τοῦτο ἐν εἰδέναι χρὴ, ὅτε Αἰσχύλου ἢ Νέστορος, ἢ τῆς Μεγαρίτης ἢ\nἐπὶ Ἀριστοφάνους.\n\nVale, Vir Doctissime! Et Societatem summam, qua decet,\nObservantia meo Nomine saluta.\n\nIscae Damnoniorum, 3 Idus Aprilis, MDCCCVII.\n\nIX. An Account of a Book, intituled, The Whole\nArt of Husbandry. By J. M. Esq F. R. S.\n\nThis Book gives an Account of the several Ways and\nMethods about the Inclosing of Land.\nThe way of ordering and improving of all sorts of\nPasture and Meadow Land, and of the overflowing and\ndraining Marsh and Boggy Lands, &c.\nThe way of making of Hay, and the Management of\nClover, St. Foin, and other French Grasses.\nThe ordering of all sorts of Arable Lands for all sorts\nof Grains; the making of several sorts of Ploughs, and the\ndifferent",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/102711.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 9,
    "total-input-tokens": 13560,
    "total-output-tokens": 4866,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1345,
        2
      ],
      [
        1345,
        3196,
        3
      ],
      [
        3196,
        4999,
        4
      ],
      [
        4999,
        6759,
        5
      ],
      [
        6759,
        8470,
        6
      ],
      [
        8470,
        10351,
        7
      ],
      [
        10351,
        11690,
        8
      ],
      [
        11690,
        12876,
        9
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-102711",
    "title": "Epistola, in Qua Ratio Redditur Librinuper Editi, Cui Titulus, de Arthritide Anomala, Sive Interna, Dissertatio. Auctore Guilliano Musgrave, M. D. Colt. Med. Lond. & Reg. Societ. Socio. Viro Clariffimo, Hans Sloane, Med. Doct. Regiae Societatis a Secretis, S. P. D. Guith. Musgrave",
    "authors": "Guilliano Musgrave",
    "year": 1706,
    "volume": "25",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 9,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/102711"
  }
}