{
  "id": "fcbb129ff28a47d67f94c021d54254c0885aeb8d",
  "text": "the several Bodies used for that purpose, have been too weak to force it from it. And indeed, considering the closeness of the Parts of Metal, and with what firmness they adhere, entangle, or attract one another, a small degree of Attrition is not sufficient to put their Parts into such a Motion, as to produce an Electrical Quality; which Quality, under the fore-mention'd Circumstances, I take to be the Appearance of Light in such a Medium.\n\nVIII. Johannis Freind, M.D. Oxon. Prælectionum Chymicarum Vindicæ, in quibus Objectiones, in Actis Lipsiensibus Anno 1710. Mensis Septembri, contra Vim materiæ Attractricem allatæ, diluuntur.\n\nEmittenti mihi Lectiones Chymicas, suspicio fuit, ne in Chymicorum offensionem cadere, quod nullo Authore artem utilissimam Fabulis atque Opinionum commentis, quibus isti quidem jam nimium diu eam incluserant, exuere ausus sim, suâque in luce integram collocare: Eos autem, qui aliquo veritatis Studio ducerentur, ita æquos fore confisus sum, ut Scriptori gratiam haburi essent, qui in hâc Philosophiæ parte novum aliquid ediderit; ipsamque primus ad naturæ principia, firma scilicet atque indubia, revocarit. Sed res ea, secus atq; ego existimaveram, accidit: Atforum quippe Lipsiensium Editores, qui neque Experimenta à me prolata, neque modum, quo ea ad naturæ leges perpendere aggressus sum, ne attingunt quidem; principia ipsa, quæ jamdiu pro certissimis habita sunt, quibúsque innititur mea omnis rerum Chymicarum explicatio, convellere sunt conati. Hocque primo impetu faciunt, posthabita libri ipsius enar-\nenarratione, ne quis ad legendum non praoccupatus accederet. Et certe minns æque ferenda est hæc eorum cavillatio, quoniam extra Provinciae suæ fines evagati sunt; id enim unicè præ se ferunt isti Literatores & quasi Indices Librorum, ut quid in quoque Scripto continetur, compendiariâ quâdam operâ simpliciter fideliterq; recensent, legentis interim Judicium relinquant integrum ac liberum. Pro fundamentis Theoriae Chymicae habui principia, ipsamq; argumentandi Methodum, quam Mathematicorum Princeps in Philosophiam intulit Newtonus: Qui quidem Vir, admirabili quo est ingenio, ad res Physicas promovendas certam patefecit viam, naturalemq; Scientiam tanto rationum pondera stabilivit, tam incredibili rerum inventione locupletavit, ut ad eam illustrandam plura praestiterit quam omnes omnium gentium Philosophi. Hoc itaque sagacissimi Viri institutum, quia Editores latere visum est, paucis aperiam: Ostendamque totum id, quodcunque est quod jam in hoc cognitionis genere exploratum atque perspectum habemus, ex hæc ipsà ratione ac viâ fluxisse. Porrò etiam Argumenta, quibus ad hanc Physicæ Doctrinam refutandam usi sunt, ex falsis, quas de hæc re imbiberint, Opinionibus promanasse planum faciam; pluresque istiusmodi, quas adducunt, ratiunculas contra illa, quæ ipsi amplectuntur principia, quàm contra Newtoniana proferri posse.\n\nCartesiani, ijque fere omnes, qui se magistros Philosophiae Mechanicae dici volunt, rationem hanc perpetuò tenuerunt, ut Hypothesin aliquam sumerent seu figmentum, quod nullibi nisi cogitatione fingentium existit: Deinde, ut verbis neque perspicuis neque definitis communicarentur, quo demum modo omnia ad hujuscæ Hypotheseos normam efficiat natura. Aliam omnino Newtonus insistit viam: Nihil ille singit, nihil pro arbitrio suo assumit; id solum quod Experimento & Observatione notatum, sensibus omnium patet, pro rato habet: Ex his principiis certissimas Mathematicæ angustæ elicit.\nconclusiones, quas deinde ad alia Naturae Phænomena explicanda felicissimè accommodat. Hanc insistens viam elegantissimè demonstravit, Planetas motu Elliptico circa Solem versari, areasque temporibus usque respondentes describere: Satellites itidem ad eandem normam circa Planetas, quos ut comites perpetuo consequuntur, volvi. Hinc extra dubium omne posuit Planetas ad Solem, Satellites autem ad Planetas primarios se inclinare & tendere: Hanc autem inclinationem in ratione Distantiarum duplicata decrescere: Inesse porrò immutabilem quibuscunque corporibus vim, quà itidem in se mutuo ferantur: Et inde fieri, ut Lunæ in Terram inflectio, idem planè valeat ac gravitatis vis, atq; accessum recessumque Maris efficiat. Inclinationem hanc sive attractionem quidam, si ita lubet, qualitatem occultam nuncupent, & erit credo semper occulta: neq; enim adhuc ex Editoribus quemquam extitisse video ita in penitiore Philosophia perspicacem; qui docere in se susceperit, quo modo, quà vi Mechanicâ Attractionem illam exercet natura. Sed utcunq; hæc Naturæ vis, si causam spectamus, occulta sit, minimè tamen figmentum, sive Hypothesis (quod in eorum principia, ipsis etiam fatentibus, cadit) appellari potest; cum eam æquè revera existere ac Solem aur Planetas, luculentissimis Argumentis confirmetur. Quòd si sit hujusmodi principium, quod in materia omni perpetuo insidet, quid vetat quo minus id ad rem suam accommodent Philosophi, explicitaq; nobis quo modo effectus plurimi, quos quotidiana animadversione notamus, vim inde suam atque Originem derivent.\n\nPariter observatione diuturna clarissimè; Experimentis variis illum, quo radij Lucis refringi solent, modum exploravit idem Newtonus; hincq; ita feliciter lucis colorumq; naturam admirabilem aperuit, ut hanc Optices partem ante eum non nisi tenuiter admodum & nugatorìè pertractatam fuisse omnes ultrò agnoscant.\n\nHanc\nHanc adeo rectissimam esse constat, quam Philosophi in Scientiae pervestigatione tenere possunt, rationem, ut primùm multiplico experimento corporum naturas viresq; perquirant, deinde posthabita omni causarum, unde æ fluxerint, indagatione, Phænomena, quæ cujusq; virtutem ingenitam sequuntur, enucleent atq; exponant. Hæc ipsa via ingressus Divinus ille Archimedes leges tum Mechanicas tum Hydrostaticas exquisivit, dum interim neque Gravitatis neque Liquoris cautam aut statueret aut investigaret; ea folummodo quæ sensuum cognitione percipiuntur pro principijs habens, utriusq; Scientiæ rationem pulcherrimè evolvit. Ita etiam Galilæus, quamquam nul lam de Gravitatis causâ Hypothesin commentus est, motûs tamen celeritatem, quam gravia corpora cadendo acquirunt, investigavit, projectorum impetum & cursum, pendulorumq; reciprocationes primus explicuit: Eaque Scientiæ fundamenta posuit, quibus celeberrima Physicorum inventa hodie innituntur. Quid? an non in Opticâ illustrandâ amplissimo cum fructu progressi sunt Mathematici, duobus principijs, altero Refractionis, Reflectionis altero, concessis; utcunq; alterutrius causa paucissinis adhuc innotuerit?\n\nSi quid ponderis Editorum. Authoritas habeat, præclara hæc acutissimorum hominum inventa omnino repudianda sunt, quia scilicet ex iis corporum virtutibus, quarum initia causæq; prorsus incognita sunt, ducuntur; nec sine qualitate illâ occulta vera Philosophiæ principi confundente, & in antiquum Chaos reducente, commixtæ explicari possunt. Video claris. Wolfium in Aerometria, gravitate Aeris, tanquam concesto principio, usum esse; atque eo quidem multa Naturæ Phænomena haud absurdè expeditivisse: Qui tamen gravitatis causam Mechanicam ratiocinatione ne attingit quidem; nec credo ullam unquam Hypothesin ad causam hanc explicandam accommodatam fuisse, quam ipse Wolfius à vero alienissimam esse non facillimè probare possit. An huic igi-\ntur objicient Editores, quod Scientiae Physicae occultam qualitatem invexerit? In hac quidem Gravitate explicantur, quam sensu percipimus, longissime omnium processit Newtonus: Eam quippe a vi attrahatrice, qua per omnem se undequaque materiam disseminat, oriri commonstrat. Vim hanc Editores, pro sua in rebus Philosophicis auctoritate, figmenti vocabulo appellant; sed quo demum loquendi Jure id, quod in rerum natura existere otenitur, figmentum dici queat, ne intelligi quidem potest. Illam certe Attractionis Speciem, quemadmodum in toto Planetarum Orbe dominatur, luculentissime exposuit Newtonus; neque adhuc videre contigit, quid contra Viri perspicacissimi Demonstrationes objectari possit. Alterum hoc Attractionis Genus, qua in Distantiae ratione magis quam duplicata decrescit, & revera existere, & vim suam in minutissimis corpusculis acriter exercere, plura mihi praesto sunt qua probent Experimenta, quam unquam ad demonstrandam Aeris Gravitatem allaturus est Wolfius. Quorsum igitur Principia, quibus ratiocinatio hæc omnis nititur, in altero Argumento pro commentitijs habere licet, in altero non item? Experientia comprobatum est, radios lucis qua a Sole, stellis inerrantibus, vel etiam ab eo, quo utimur igne, dimanat, versus oras solidorum corporum æqualiter allici; ea autem immutabilis naturæ lex est, ut ubique sit Actio, ibi una non possit non esse Reactio: Itaque vere & jure conclusuri videbatur, Principium hoc, quod Attractionis nomine vocamus, tum revera existere, tum per universam omnino materiam diffundi. Quod licet in omni materia inhæret, id tamen in minutissimis corpusculis vim suam ad sensum magis patefacere demonstravit Vir in Physiologia acutissimus D. Keillus.\n\nAt aiunt, Talibus semel admisis, apertis fingendi licentia, mox erunt qui alias qualitates occultas, seu quas ipsi agnoscent absolutæ inexplicabiles, comminiscentur, & paulatim ad vetera ignorantia asyla redibunt. Si detur vis attrahendi,\nhendi, seu Sympathia, quidni pari jure detur vis repellendi,\nseu Antipathia? Ita facile etiam dabitur Antiperistasis, da-\nbuntur qualitates emissae per modum specierum cum suis Actu\npotentialibus, dabitur funiculus Lini Attractionis, dabitur in\nMateria eadem Variatio Extensionis, non apparentis tantum,\nsed etiam vera. Itane incepsant, si detur vis Attractionis;\ncum eam dari Experientia ipsa apertissime demonstrat?\nNon est hoc Opinionis commentum ad alia Phænomena\nexplicanda excogitatum, sed est per se constitutum à\nNaturâ Phænomenon; adeoque quamquam sibi plaudant\nEditores, quod hujuscæ Sententiae autores ad absurdum\nquid deduxerint, omnis tamen illa, de qua se ita fiderent\njactant, huc tandem redit Argumentatio; nempe si unum\naliquid Principium, quod in rerum naturâ existere ob-\nservatione certâ compertum est, concedimus, ideo etiam\noportet alia, quæ nusquam extiterunt, approbare; uti\nverbi gratiâ, si Gravitatem agnoscimus, quam corpori-\nbus quibuscunque inesse certò animadvertimus, quamquam\nillius causam prorsus nescimus, idcirco fabulas Philoso-\nphorum omnes & commenta amplexi necesse est, quæ\nnec Experientiâ ullâ confirmari, nec ratione Explicari\nqueunt. Si hoc sit Mathematicorum more ratiocinari,\nfatius est profecto ad vetera quævis ignorantia asyla redire,\nquam hanc argumentandi licentiam aperire.\n\nSed vim Attractionem in eo maximè oppugnant, quod\nrationibus Mechanicis minimè illustrari possit. An igi-\ntur volunt, ut nihil in rem Physicam introduci debeat,\nnisi cujus ratio & causa perspecta sit? An Editorum ali-\nquis Elaterem aeris, quæ vi Mechanicâ constitutus sit, un-\nquam explicuit? Eum tamen & Philosophi omnes ultrò\nconcedunt, & ad multa Naturæ Phænomena enodanda\nfelicissimè accommodari unâ mente consentiunt. Fabro,\nutiq, id libenter damus, ut Horologij artificium intelli-\ngat, quamquam interim gravitatis Elaterisque, ex quibus\nquidem pendet omnis rotarum conversio, rationem peni-\ntùs ignoret: Hoc idem Physico denegabimus? Qui vim\nillam,\nillam, quâ universa corpora aguntur, & suo quæq; motu atque ordine diriguntur, investigarit, qui potentæ hujuce motricis Leges definire, easq; ad præcipua Naturæ Phænomena explicanda adhibere poterit, tametsi cuinam causæ vis illa omnium gubernatrix ortum debet, plane se nescire fateatur, illum de naturæ viribus & Machinatione nihil proorsus scire, nihil animo percipere dicemus? Quod si hoc Attractionis principium ad fontes usque suos persequendi studio teneantur Editores, faciant quod lubeat; hanc ijs gloriam ultro relinquat Newtonus, satis praclarè secum agi ratus, si modo eorum offensionem effugiat, quod involutum longe q; difficillimum problema explicandum in se non susceperit.\n\nNon me latet quod Cl. L. quem quasi Numen aliquod suspiciunt Editores, in Specimine illo, quod vocabula Eleganter sonante nuncupat, Dynamicum, planissime scripsit, Vim Activam seu nisum intimam corporum Naturam constituere. Vis hæc sive Nilus, si quid velit recte intelligo, idem est ac propensio illa mutua, quam corporibus quibuscunque insitam diximus; quàmque multò ante patefecerat Newtonus, quanquam eâ materiæ naturam contineri nusquam asseverarit. Si vera sit L—ij sententia, nobis æquo jure Extensionis Soliditatis q; causa quaerenda est, ac Attrahentis hujuce, quod omni materiæ inest, Principiæ ratio executienda. Hoc autem positæ fundamento, effectus omnes quos in hæc universæ mundi Machinæ contemplamur, ab ipsâ materiæ constitutione necessariæm originem deducunt. At mihi quidem intima corporum natura ita parùm explorata est, ut longissime absim, qui affirmem vim hanc æterno rerum fœdere illis intermisceri, & eadem naturali colligatione, ac Extensionem Soliditatem q; inhærescere. Sane ita valde laborare videtur hæc Sententia, ut Argumenta, quæ in contrarium afferre proclive esset, vix recenseri, ne dum refelli possint. Quod si cum Cl. L—a sentiant Editores, non video cur amplexi nolint principium, quod ille\nille ita apprimè necessarium judicat, ut id in intimâ eorum naturâ constitutum esse pronunciet. Cum vero ex motu corporum omnium constet, Attractricem hanc potentiam revera existere, si eam neque Materiæ necessariò ingenitam, neque rationibus Mechanicis explicandam esse censeant, haud absurdum aliquid credo aut Physico alienum facturi sumus; si eam in Voluntatem Dei resolvimus: Legemq; universam esse statuimus, quâ omnis hæc Mundi Moles gubernatur & regitur, corporumq; vario utcunq; motu labentium convenientia atq; concentus servatur: quamquam quidem hæc ipsa potentia, non minus quam naturæ constructio omnis, à divinâ voluntate unicè manaverit. Illi vero, qui nullam hujusmodi legem agnoscent, sed universum Physices negotium, non modo quoad proximas, sed remotissimas etiam causas, suâpte naturâ & mechanicâ quâdam ratione geri volunt, ita ut nihil sit quod non ab ipsâ materiae vi immutabiliq; motûs conditione proficisci putent, quid aliud agunt, nisi ut cum Epicuro notionem ex animo hominum evellant cuncta providentis atque moderantis Dei; argumentaque suppeditent, quæ in rem suam traducant impij?\n\nQuicquid vero de hâc Attractrice virtute statuendum sit, minime dubium est, rerum naturam sine principio quodam actuò non posse consistere: Quippe corpora, utcunq; in motum semel excitata, si deinde ijs suo more uti liceret, vicissitudines suas certo tempore haud ita constanter confecerent. Hoc cum ita necessarium perceperit acutissimus L—, pereleganter conclusit, quod agere sit character Substantiarum. Ubicunq; autem vis hæc omnia ciens atque agitans motibus suis sita sit, in occultam quandam qualitatem resolvatur necesse est; aliam enim illius causam, quam divini numinis voluntatem, frustra hæc tenus quaesivimus. Nonnulli autem, qui sibi in rebus Mechanicis acutiùs cernere videntur, vim hanc in Æthere vel in Fluido quodam admodum subtili collocant; quos sane interrogare velim, quid tandem sit,\nquod illum æthera agat, & in motione perenni continuatique tueatur? Unde fit, ut motus omnino contrarii se invicem non extinguant? Quid sit porrò, quod motus hosce ea facultate instruat, ut suum singuli opus proprium sibi aptum efficiant? Hæc omnia ex occulta qualitate, quam in æthere statam esse volunt, oriiri necesse est. Etenim si hanc Hypothesin ad naturam revocamus, facile patebit plures ab iis intromitti occultas qualitates, quam sunt quæ explicanda suscipiunt Phænomena. Quanto rectius ille in Philosophia tua Newtonus? Qui principium non nisi unum, idq; simplex maxime, & observatione confirmatum sibi dari poitulat, —— Et speciosa dehinc miracula promit.\n\nSed quantâ obscuritate laboret, quamque insirmis rationibus tota sit tota illa ætheræ cujusdam virtutis, aut subtilis fluidi Hypothesis, nullum clarum, quàm ex ijs quæ de hâc re differunt Editores, peti potest argumentum. Ajunt quippe, Hac omnia sine qualitate illâ occulta attrahtrice, vera Philosophia principia confundente, & in antiquum Chaos redigente, commodè explicari posse, partim etiam à viris doctis explicata esse. Hunc adeo ob finem, statuunt plurimas materiae particulas Sphaeræ quædam magnetica fluidè Subtilioris esse circundatas, cujus motu (ut in Magnetibus nostris fieri videntur) attrahant se invicem, aut repellant, aut ad suum convenientem disponant, quoties scilicet libertatem aliquam sint nactæ. Quid quaeso est Sphæra quædam magnetica, nisi aliquid admodum occultum? cui utiq; adsciscitur quid adhuc occultius, scilicet Magnetismus. Unde fit, ut hæ materiae subtilis Sphæra corpori, cui circundata est, perpetuo comitem se præbeat? Res quidem ipsa postulare videtur, ut corpus, cum semel motu impressio locum mutaverit, Sphæram hanc itidem ambientem post se relinquat: quippe si terra novo aliquo imperu acta alium proflus cursum iniret, ex legibus Mechanicis satis liquet, quòd non Atmosphæra modò, sed quicquid à Terrâ liberum solutumq; effet, facto dissidio, suâ se in fede contineret. Quid igitur in hoc rerum\nrefum statu concludendum est? An quod occultâ quam-\ndam qualitate Atmosphæra hæc motum corporis continuò\nsequatur? An quod vi etiam occultâ, altera materiae sub-\ntilis Sphæra de novo gignatur? Utut sit, libenter discere\nvelim, quænam demum ea qualitas sit, quæ Sphæram\nhanc Magneticam in motum cieat? cujus generis motus\nille sit, & quâ potissimum ratione excitetur, qui efficit,\nut materiae particulae attrahant se invicem, aut repellant, aut\nad situm convenientem disponant? Quot tandem occultas\nqualitates ad singula Phænomena explicanda accertere\ncoacti sunt, dum unam illam & simplicem rejiciunt, quæ\nper universam naturæ fabricam se diffundit, & plurimis\nPhænomenis solvendis tam præclarè inservit. Id vero\nin Editoribus satis mirari nequeo, quod qui contra vim\nattractricem ita acriter dimicant, & sine eâ omnia com-\nmode explicari posse contendunt, eam tamen in hoc suum\nde rebus Physicis commentum ipsi transferant: Nec ab\nattractionis Vocabulo, quæ quidem ijs ita eleganter sonare\nvisa est, abstineant, ut ignorantiam suam palliare possint:\nLoquuntur enim de Sphæra quâdam fluidâ, quæ ATTRAC-\nHIT, repellit, & ad situm convenientem disponit. Cum\nnihil veri sit in hæc Sphærae subtilis fabulâ, cavendum\ncertè fuit, ne desideraretur ista, quæ rem verisimilem red-\nderet, convenientia. Facillimum profectò esset, naturæ\nPhænomena omnia ad hunc modum illustrare; mirificè\nquippe rerum causas expedit Sphæra Magnetica fluidumq;\nsubtile, atq; etiam maxime inter se pugnantia conciliat.\nAtq; hoc quidem quod de materia subtili Viq; Magnetica\nexcogitarunt figmento (dum agendi ratio ab inventori-\nbus ferè intacta relinquitur) nullum praesentius ignorantiae\nasylum; etenim omnes illas occultas qualitates, quæ ha-\nstenus in Philosophiam irrepserunt, longè multumq; su-\nperat. Nemo certè non videt, quàm facta hæc omnia\natq; commentitia sint, cum neq; quale sit hoc subtile flu-\ndum, neq; etiam si ullum omnino sit, aut observatione\nanimadverti, aut ratione colligi possit. Dispiciat itaque\n\nCc c a\n\nLector,\nLector, an non ea quae in veram, h.e. Newtonianam Physicen intentant argumentandi tela, in hanc ipsorum infelicem Philosophandi rationem fortius retorqueri queant. Ea omnia quae pro certis atq; ratis jactanter satis venditant, vana prorsus sunt & fabulis referita, nullâ observatione aut Experimento nitentia; quae etiam si pro veris concessa fuerint, eo occultarum reconditissimarumq; virtutum agmine stipantur, ut facilius multò sit Sympathiae, Antipathiae & Antiperistaseos naturam cogitatione completi. Hujusmodi nimium Hypotheses hoc vitio laborare semper comperit, ut obscurius quid magis difficilis explicatus habeant, quam res ipsae, quibus eae explicandis accommodantur. In illa vorticum Hypothesi, quae ijs ante caeteras omnes attridet, rationem nullam afferunt, cur materia fluida curvam semitam affectet, seque circa centrum torquet, cum ea sit corporum omnium natura, ut rectis lineis ferantur: unde tot vorticibus caute est, ne in cursibus suis se invicem perturbent & impediant; unde per eos transeant Cometae, motuq; prorsus contra-rio, ac ipse vortex, versetur; tantumq; absit, ut illius incitatissima conversio eos interpellet, ut in suis, quos circa Solem consiciunt, orbibus, ad eandem ac Planetarum normam dirigantur, seque versus eum pari modo infligant. Hac adeo Vorticum Hypothesi in eos se laqueos inducunt isti Philosophandi artifices, a quibus nunquam expedire se possent: in qua tamen positum est omne hujusmodi Philosophiae fundamentum. Quum ad Phænomenon aliquod explicandum accedunt, ad illorum nutum praesto est subtilis materia, quae modo motuq; admodum ignoto atq; inexplicabili rem quam velint efficiat. Num Philosophiam magis sapiunt haec, quam si quis dixerit id a Sympathia, Antipathia, vel occulti aliqua qualitate proficisci? Num haec Philosophandi ratio non aequa ac illa quam vellicant, in Asylum ignorantiae cessura est? Et si consuetudini fictis hisce fabulis indulgenti obsequimur, quidni\nquidni cætera etiam, quæ ab hominibus ad comminif-\ncendum ingeniosis fingi possunt, amplectamur?\n\nQuam longè alia dissimilisque est vera Philosophiæ in-\nstituendæ via! in qua nihil ponitur, nisi quod in ipsâ\nrerum naturâ constitutum esse observatio evidentissima\ndeclarat; & quanquam principii, quo utimur, causa &\norigo delitescat, ex eo tamen multa, quæ quotidiano usu\nanimadvertimus, fluere & pendere possunt: Itaque in-\ngenui est Philosophi primò corporum virtutes experi-\nmentis elicere, deinde, ubi ea diligentè exploratae stabi-\nlitæque sint, distinctè & perspicuè commonstrare, quinam\nillas effectus suâ sponte consequantur. Néq; ulla credo\ntanti esse Adversantium argumenta, quæ hanc veri in-\nvestigandi rationem evertant. Etenim si principia &\npostulata vim suam omnem in Experimentis positam ob-\ntineant; si propositionibus concessis & ritè præmissis, ni-\nhil contra Dialectices leges conficiatur, conclusio non po-\ntest non esse certissima: Ita ut quicquid hæc methodo\nevolutum explicatúmq; habemus, rem Physicam inventis\naugere atq; amplificare merito centendum sit. Igitur\nvim hanc Attractricem, utcunq; eam labefactare conentur\nEditores, firmam nos stabilemq; tenere considimus.\n\nEst & alterum axiom, quod consensu suo non appro-\nbant Editores, viz. Corporum momenta seu quantitates mo-\ntuum oriri ex ratione quantitatis materiae & celeritatis com-\nposâ: quæ qui sic æstimant in communi errore versantur,\nuti passim in illorum Ætis notatum est. In ijs quidem vi-\ndeo de hæc re unum aut alterum clarissimi L—— Com-\nmentariolum; qui tamen ita parum rationibus pugnat,\nut nihil nisi fallaces conclusiunculas, nihil nisi in verbis\ncaptiones sectetur: igitur ea quæ de hoc argumento pro-\ntulit, una fere Mathematicorum voce atq; sententiâ im-\nprobantur: Quorum nonnulli hoc ipsum Axioma exqui-\nsitè confirmârunt. Hos itaq; adeat Lector; nam illa Dis-\nceptratio, uti per se satis magna est, ita etiam huic insi-\ntuto nimis aliena.\n\nSed\nIX. An Account of a Book, entituled, Gazophylacii Naturae & Artis. Vol. I. In V. Decadibus. In quo Animalia, viz. Quadrupeda, Aves, Pisces, Reptilia, Insecta, Vegitabilia; item Fossilia, corpora Marina & Stirpes Minerales è Terrâ eruta, Lapidès figurâ insignes, &c. Descriptionibus brevibus & Iconibus illustrantur. A Jacobo Petiver, Pharmacop. Londin. & Reg. Societ. Soc.\n\nThis Volume which the Curious Author has now finish'd, contains 50 Tables of the Figures of divers rare Beasts, Birds, Fishes, Serpents, and other Reptiles; as also several Rare Insects, Shells, Plants and Fossils, many of which he has obtained from the Cabinets of divers Curious Persons, and procured others with no small Expence from all Parts of the World, as the following Account will testify.\n\nAn Abstract of the first Decade has already been given in these Transactions No. 284; the second in the Memoirs for the Curious for the Month of December 1707; and the third in the same Memoirs in July 1709. We now proceed to the fourth and fifth.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/103132.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 14,
    "total-input-tokens": 21538,
    "total-output-tokens": 7986,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1554,
        2
      ],
      [
        1554,
        3477,
        3
      ],
      [
        3477,
        5351,
        4
      ],
      [
        5351,
        7256,
        5
      ],
      [
        7256,
        9200,
        6
      ],
      [
        9200,
        11182,
        7
      ],
      [
        11182,
        13104,
        8
      ],
      [
        13104,
        15025,
        9
      ],
      [
        15025,
        17034,
        10
      ],
      [
        17034,
        19043,
        11
      ],
      [
        19043,
        20977,
        12
      ],
      [
        20977,
        22922,
        13
      ],
      [
        22922,
        23944,
        14
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "en"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-103132",
    "title": "Johannis Freind, M. D. Oxon. Praelectionnm Chymicarum Vindiciae, in Quibus Objectiones, in Actis Lipsiensibus Anno 1710. Mense Septembri, Contra Vim Materiae Attractricem Allatae, Diluuntur",
    "authors": "Johannis Freind",
    "year": 1710,
    "volume": "27",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 14,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/103132"
  }
}