{
  "id": "44c0eb7358b0e096fea730d13408913fbdda95ba",
  "text": "DOM CAMILIUS SATVRNALIS CA-\nMILIE NATVLE PAT-\nRONEMERENTISSIN E\nFECIT\n\nInscriptionem hanc pro Libertate factam,\nMarmoreq incifam, suis fumptibus Erectiam\nincidi voluit GEO. SPEKE, nobilis Belga.\nXV. Inscriptio Tarraconensis: Cum Commentario Guil. Musgrave, M.D. Coll. Med. et Societ. Reg. Lond. Socii.\n\nEx Inscriptionibus Tarracone inventis, quas suo tempore multas esse tradidit Ant. Augustinus (1), una Britanniam nuper, a quodam mihi noto et familiari, Cohortis Anglicae ibi militantis a Sacris, advepta, mecum communicata est. Jam nunc ante oculos Marmor est, album, uncias decem cum semisso longum, octo et dimidiam latum; in quo Inscriptio, Literis hic, dimidio minoribus, ære Cyprio incisis, sic integre legenda est (2).\n\nDijis Manibus. Camilius Saturnalis. Camiliae Natulae, Patronæ merentissimæ fecit.\n\nCamilius Saturnalis, olim servus, at jam Libertus, utpote a Camilia Natula manumissus, ea de causa Patronæ, a qua cum Libertate Nomen accepit, grate hoc monumentum posuit.\n\nPlurima sunt hujusmodi passim monumenta; quod ex Grutero, Reinesio, aliisque patet. Quis autem hic Saturnalis, quæve hæc Natula fuerit, æque mihi ignotum est, ac quod ignotissimum. Habet nihilominus Inscriptio non paucæ, quæ notatu digna videantur.\n\nPrima tantum A lineam habet transversam; reliquæ omnes Perpendiculararem, cruribus interpositam, hunc fere in modum A; quod, Imperio ad occasum vergente, primum in usu fuisse judico. Utut illa res sit, hanc hu-\n\n(1) Anton. Augustini Antiquitatum Dialog. IX. (2) Vide Tab. IV.\njusse Literae formam, alibi quam in hoc Lapide, nondum me vidisse memini. Miror eam omitti et in Bouterovij et in Doctissimi Bernardi Alphabetis. Raram igitur existimo.\n\nEter quater hic pro Æ: qua de re vide Commentarium in Jalij Vitalis (3) Epitaphium. In omni hujus Inscriptionis E, lincae tres parallelae, a perpendiculari incipientes, sunt et breves, et inter se aequales.\n\nLinea 4ta. In utraque Consonante L L, Lincola, cui perpendicularis insistit, est brevissima: hinc videtur Rhodius (4), ad Scribonium Largum, afferuisse, [Veteres figura parum diversa Literas I & L finxisse, notissimum est.]\n\nPAT-RONE. De syllabae mediae iniqua divisione, non est et verba faciamus; cum [hujusmodi Errorum, ut ait Danquius (5), segetem peramplam habent veteres Inscriptiones.]\n\nEadem fere Patronae, atq Patroni ratio. Impp. Diocletiano et Maximo A. A. sanctum est, [neq Patrone tue obsequijs refragari te fas est:] quam ad Legem Gotfredus [at Patrono ita Patronae debetur obsequium] (6).\n\nMERENTISSINE pro MERENTISSIMÆ. M in N praesertim. (7) Prisciani Sententia M mutatur in N; pontificis C. D. T. vel Q. sequentibus: (ut in Anceps, Eundem, Identidem, Tanquam.) Sed, ut quod verum esse suspicior, agnoscam, Operarii hoc erratum esse judico, Literam N, nuperrime sculpram, oscitantem iterantis.\n\nNomen hoc est Participiale, maxime in Lapidibus usurpatum. Sic Gruterus (8).\n\nREGIVS ARISTIVS PRIMITIVVS ARISTIÆ FILETINI PATRONÆ BENEMERENTISSIMÆ ET REGIVS HERMES VXORI MERENTISSIMÆ. P.\n\nPunctorum\n\n(3) Pag. 138. (4) Pag. 307. (5) Orthographicorum Vol. I. pag. 157. (6) Cod. Lib. VI. Tit. VI. Leg. 8. (7) Lib. I. Ed. Putschian. (8) Pag. 932, n. 7.\nPunctorum hujus Inscriptionis incerta ratio est; alii vocabulis integris subjiciuntur, ut in Linea 4ta, alterum gladioli, alterum H dimidiatae formam habens, sic I: tertium triangulare, in fine lineae terciae, post syllabam CA; sed omnino nimium.\n\nDe Foliis, quae in Lapidibus cum Epitaphiis incidi solent, olim a me (9) post altos dictum. Hic autem observatu dignum est, Herbarum folia, quae cum Epitaphiis ut Humanae imbecilitatis indicia addhibentur, non ea de causa hic adhiberi: hic, inquam, ubi nihil nisi animum beneficiis obligatum, & laetitia plenum, ostendit Lapis. Idem mea sententia dicendum de foliis, quae in (10) Longinorum Altari, quae in Altari quod M. Aurelio (11) Antonino dicitum fuit, incidebantur. Haec igitur mera ornamenta caelatoris ingenio deberi cogitandum est.\n\nCamilij nomen a Patrona Camilia Saturnalem accepisse, dixi; quod Romanorum more factum est. Hac de re (12) Lipsius [idem (servi) manumissi, in nomina Dominorum veniebant, cognomine excepto: loco cognominis vetus suum nomen retinebant, ut Marcus Tullius, Tyro: Ciceronis Libertus]\n\n[Libertas, affirmante Paulo J. C. (13) inestimabilibus res est.] [Nihil (14) ea gratius servos praestare potest.] Patroni, qui servos manumiserunt, et ex justa servitute eos solverunt, quasi Patres, qui a morte in vitam illos revocarunt, (15) appellabantur. Grandi hoc Beneficio (sic ab (16) Ulpiano dictum est) a Patrona decoratus Saturnalis, gratia erga eam animi monumentum fecit, et marmore, omne ævum duraturo, merentissimæ ejus laudes celebravit.\n\nTanti fuit, apud Romanos, Libertas!\n\nXVI. A\n\n(9) Comment. in Julii Vitalis Epitaphium, pag. 187. (10) V. Camdeni Britanniam Anglice, pag. 570, a Cl. Gibsono editam. (11) V. eadem, pag. 602. Iterumq; pag. 852. (12) V. Justi Lipsij Tractatum peculiarem, [De Nominibus veterum Romanorum] Cap. II. (13) D. de diversis Regulis Juris. L. 106. (14) D. de Fideicom. Libert. Leg. 39. (15) Lexicon Juridicum Job. Calvini; voce Libertii. (16) D. de Bonis Liberatorum. Leg. 1.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/103189.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 5,
    "total-input-tokens": 7748,
    "total-output-tokens": 1989,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        195,
        2
      ],
      [
        195,
        1511,
        3
      ],
      [
        1511,
        3149,
        4
      ],
      [
        3149,
        5138,
        5
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-103189",
    "title": "Inscriptio Tarraconensis: Cum Commentario Guil. Musgrave, M. D. Coll. Med. et Societ. Reg. Lond. Socij",
    "authors": "Guil Musgrave",
    "year": 1713,
    "volume": "28",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 5,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/103189"
  }
}