{
  "id": "82cdb32b00714f2b817a1a3991786a249227a70e",
  "text": "I. De Salibus Alcalino-fixis, Auctore C. Neuman Chym. Prof. Reg. Berolin. R. S. S. Pars reliqua.\n\nVI. An Salia Alcalino-fixa inter se differant, & qua in re?\n\nQuidem de hoc momento jam hinc inde quaedam incerui; nihilominus necessarium esse existimo, diversa quaedam momenta, praeter ea quae cursim adduxi, hac de re adhuc in medium proferre.\n\nDe Salibus lixiviosis plantarum primum in genere notandum venit, Quod in quantum forsan una vel altera differentia interea sepe exserit, ista plane non à specifica indole & singularibus viribus, quas una vel altera planta ante combustionem & incinerationem posedit, ortum trahat, sed differentia ista primario dependeat à duabus aliis circumstantiis; (prout hoc experientissimus & insignis Chymicus D. D. Stahl jam animadvertit) nimirum 1. à diversa structura vel teneriorum vel crassiorum partium plantae; & 2. ab operatione, vel mutatis in ea enchiresibus & parvis manipulationibus.\n\n1. Ratione structure acquiritur e.g. longe aliud Sal Alkali ex subtilibus & teneris foliis, quam ex crassioribus caulibus ejusdem herbae; aliud e petalis florum, vel totis floribus, quam e lignis; aliud ex feminibus, quam ex radicibus; aliud ex succo expello, quam ex ex-racto, quod ex ficcata herba cum multa aqua & fortissime coctione paratum erat; aliud ex teneris recentibus herbis, quam ex valde exiccatis; & sic porro.\n2. Ratione operationis, acquiritur longe aliud Sal Alkali è leni tantum fumante excandescentia & incineratione, quam è forti flammante combustione; aliud ab elixivi-\natione cum aqua frigida, quam cum aqua calida, imo\ncum reali excoctione ebullitoria; aliud si parum aquae\nassumas, quam si multum aquae adhibeas; aliud si parum\n& semel tantum calcines, quam si fortiter & saepius\ncalcinatio reiteretur; aliud si Sal inspissatum cum mul-\nta aqua iterum solvas, quam si per se in deliquium\nfluere permittas; idq; rursus secundum plures etiam\nalias circumstantias.\n\nSed, nisi Salia lixiviosa de industria, forte per re-\npetitas calcinationes, vel deliquescentias, ad nimiam &\nmaxime notabilem differentiam redigantur, in com-\nmunibus ordinario usitatis laboribus & praeparationi-\nbus horum salium reperibilis differentia parva vel nul-\nlius est considerationis, excepto si forte minerale quip-\npian, vel de industria, vel incuria, vel inscitia adhi-\nbitum fuit.\n\nQuod si ergo apud ordinaria pure praeparata sa-\nlia lixiviosa herbarum, diversitas quaedam tamen re-\nperiretur, in hoc tantummodo consisteret, quod\nunum magis pure alcalinum quam aliud, unum\nsubtilius, aliud crassius, unum magis terrestre quam\naliud, unum paulo magis causticum quam aliud,\nunum cum pluribus ab oleoso ingrediente oriundis\npartibus, vel etiam copiosiore spirito acido imbutum,\nindeque magis crystallinum sit, quam alia salia: de\ncetero singula sunt salia lixiviosa, singula salia\nfixa & alcalina, sed singula non sunt vere pura,\ncum purissima ex iis adhuc sint impura, & ad alias\nchymicas applicationes adhuc inepta salia alcalina,\ndum pleraque apertum quippian & superfluum aci-\ndum, quaedam etiam superfluum terram aliasque ac-\ncidentales peregrinas immixtiones, si non voluntarias\ninceptas additiones, tanquam putatitia artificia pro ac-\nquirendis\nquirendis speciosis crystallis, secum foveat: Ita ut, si ordinaria in Pharmacopoliis parata vegetabilium crystallina lixiviosa Salia, animo revolvo, saepe non satis mirari possim, quare istiusmodi salia in hodierna praxi medica adhuc toto die adhibentur, cum tamen medico ignotum sit, quale sal agrotis commendet, aut praescribat, quia ejusmodi crystallisata salia nec pura alcalina, nec perfecte saturata salia neutra existunt, & per consequens accurate novit nemo, quantum alcali, & quantum acidi una drachma vel uncia talis pulchre crystallini salis continet, item, an praesens ibi & ad crystallisationem disponens acidum, vegetabile, vel minerale acidum sit.\n\nQuod si egomet in praxi medica Sale Alcalino fixo opus haberem, tum purum sal tartari vel etiam depuratos cineres clavellatos reciperem; quod si sal acidum ex usu foret, tum ex aperitis puris acidis commodissimum feligerem, & si sal medium adhibendum esset, itidem ejusmodi ex usitatis plene saturatis salibus mediis, quae me certiorum reddunt, & quod ad praesentem agritudinem pro commodissimo reputarem, in usum vocarem; tum enim certo scirem, quid ex pharmacopoeio daretur, & quid agro sumerent, reliqua autem incerta & imperfecte saturata salia, quae nec pura salia acida, nec alcalina, nec media seu neutra sunt, secure negligere & su loco relinquere.\n\nIstam adhuc admonitionem & consilium dare volo, quod si forte adhuc unum vel alterum singularem effectum ab hoc vel illo sale vegetabili lixivioso expectare velis, & quod si possibile est, ut quoddam Sal Alcalino-fixum adhuc singulare quippiam in re medica praesalio possidere queat ut ejusmodi herbam ad minimum quam lenissime excandescere sinas, non violenter incineres, multo minus fortiter exuras, omnium minime vero nec cineres nec sal calcines, tum forte\n\nG 2\nspecifica quae exspectatur virtus, in paucis quibusdam\nrestantibus revera oleosis partibus (quippe in quibus\ntantummodo sitam eam esse oportet) aliquo modo\nconservaretur; cum contra certior sin, quod si absque\nconsideratione & cautione igne flammae exuratur, cal-\ncinetur & depuretur, quod inquam revera nihil speci-\nfici nec singularis amplius reperiri aut demonstrari\nqueat.\n\nQuanquam igitur curiositatis gratia, ex una eadem-\nque planta absque ullo peregrino aditamento, unice\nmediante igne & aqua, ut non dicam 40 vel 50, di-\ncam tantummodo permulta genera salium alcalino-\nrum fixorum, quorum aliud ab alio semper aliqua in\nparte, licet parum tamen aliqua in re, modo externo\naspectu, modo etiam interna leviore circumstantia dif-\nferre debet, praeparare & producere norim; tamen\naltera quoque ex parte non ignotum mihi est, quod\nnon tantum haec multiplicitia ex una eademque planta\nartificiose producta, sed & omnia lixiviosa herbarum\nsalia, imo quod plus est, omnia salia alcalino-fixa in\norbe repertibilia ad eundem aspectum, virtutem &\neffi-\ncaciem reduci possint: ita ut hoc respectu & intellec-\ntu non nisi unicum & unius generis sal Alcali fixum\nex omnibus vegetabilibus in orbe statuam, dum vel\nhoc unicum in varias formas & effectus, vel etiam om-\nnia alia ad eundem aspectum & effectum reducere\npossum, adeo ut si salia lixiviosa ex centum vel plu-\nribus herbis parata ante oculos habercin, ullum sal,\nmulto minus ullum subjectum ex quo ejusmodi sal\nAlkali productum fuerit, divinare possit nemo. Quin\nnemo potis est tantummodo in genere cognoscere,\nnum ex esculentio aut innocuo, vel ex summe veneno-\nso & maxime nocivo vegetabili confectum sit; an sub-\njectum suaveolens, vel gravolens, plane absque ulio\nodore vel foedere suerit; an sapidum vel insipidum;\npurgans\npurgans vel adstringens; antiscorbuticum, epilepticum, vel antifebrile, emeticum, vel diureticum, narcoticum, vel sternutatorium causticum, vel balsamicum; an ligna, vel radices, cortex, vel medulla, flores, vel herbæ semina, vel succi, vel quicquid fuerint, ex quibus ejusmodi praesens sal alcalinum paratum sit.\n\nExistimo haec sufficere posse pro iis qui adhuc constanter opinantur, Salia Alcalina fixa specificam herbarum aliorumque vegetabilem, ex quibus producuntur, virtutem secum retinere, ita ut sal caryophyllorum & cinnamomi stomachicum, sal hyoscyami & papaveris narcoticum sal radicum jalappae purgans, sal radicum tormentillae, vel corticum chinæ chinæ adstringens vel antifebrile, sal ipecacuanhae & gratiolae emeticum, sal esulae causticum & sal cicuta venenosum & lethiferum effet, convincendis, quin & universos resurrectionis fratres ita confundendo, ut resuscitationem & revivificationem vegetabilium non ita facile concipere debeant, dum demonstrari ip- sis potest, omnia ejusmodi salia lixiviosa in toto Regno Vegetabili ad eandem figuram & effectum, imo (ut ante dixi) ex eadem herba ad tam multiplicitia salia reduci posse: unde aperte hic profiteor, nemini hominum possibile esse, ex cineribus, vel lixivio ne quidem solam externam figuram istius vegetabilis, ex quo parata sunt, rursus producere, vel in sale ipso ex ejusmodi puris salibus representare; de industria dico ex ejusmodi puris salibus; siquidem ipse non una vice vidi, ejusmodi figuras herbarum ex teneris æneis, & subtilibus linteis filis præter propter artificiosæ concinnatis, & in lixiviis concentricatis impositas vel suspensas fuisse, ubi utique omnia ad ejusmodi fila circumcirca crystallifera fuere, quæ deceptor ignaris tanquam veram resuscitatis plantarum representationem commonitavit: verbo, tota quæ prætenditur humana arte.\narte resuscitatio, in veritate non fundata, sed tantum chimerica imaginatio est, & non nisi in libris visibilis & reperibilis, ita ut de hac materia jure dici possit:\n\nDico ego, tu dicens, sed doneoque dixit & ille,\nDidaque post toties nil nisi dicta vides.\n\nReperitur etiam inter puriora & ad chymicos labores aptiora cognita fixa alcalica salia ipsa, in hac vel illa parte quaedam differentia, qua vero itidem ab exercitato chymico omnia removeri, ea penitus aqualia & ad eandem figuram & effectum reduci possunt.\n\nD. D. Hoffmannus Professor Halensis, amicus meus estimatissimus in Libro 2. observationum Phys. Chym. selectiorum sub No. 29. totum caput hac de re consignavit, nihil tamen quam differentias ipsas observavit & protulit, quae praeter propter & summation in his consistunt.\n\n1. Si oleum vitrioli nitro fixo affunditur, tum sub effervescentia verus spiritus nitri, vel aqua fortis exhalat.\n\n2. Hoc vero nunquam fit, si oleum vitrioli sali tartari, vel cineribus clavellatis affundatur.\n\n3. Quin & in his utrisque posterioribus rursus quaedam observatur differentia, dum a sale tartari (ex affusione olei vitrioli) superficies nigricantem cuticulam acquirit, liquor ipse nigricans evadit, & plane aliud foetor, quam spiritus nitrosi, à nitro fixo deprehenditur.\n\n4. Omnia autem hæc a cineribus clavellatis non observantur, dum ab his nec spiritus nitri, nec cuticula, nec nigricans color seu solutio, sed iterum singulatis vapor apparet.\n\n5. Fumi\n5. Fumi hi nitrosi etiam manifesti fiunt, si oleum vitrioli sali tartari extemporaneo, quod ex 2 partibus nitri & una parte tartari paratur, affunditur.\n\n6. Quod vero iterum non licet videre in ejusmodi sale tartari extemporaneo, quod cum pauca additione nitri elaboratum fuit.\n\n7. Ex sale tartari & arena vitrum clarum & pellicidum parari non potest.\n\n8. Bene autem ex sale tartari extemporaneo, ut & ex cineribus clavellatis.\n\n9. Ex sale tartari, vel cineribus clavellatis in crucibulo fusis, adjectis carbonibus, resultat species hepatis sulphuris, quale tamen nec nitrum fixum, nec nitrum causticum constituit.\n\n10. Sal tartari & nitrum causticum cum spiritu vini rectificatissimo tincturam largiuntur, quod vero nec nitrum fixum, nec cineres clavellati, nec istud sal tartari extemporaneum quod ex 2 partibus nitri & 1 parte tartari paratur, depromunt.\n\nHas quidem differentias laudatus D. D. Hoffmannus advertit, sed non adduxit, unde haec eveniant, qua in re differentia haec sita sit, an, & quomodo ista meliorari & corrigi queant, multo minus quomodo haec adeo differentia ab ipso reperta salia alcalino-fixae penitusque aequalia reddi possint, cum tamen omnia & singula naturali ordine procedant, differentia non adeo difficulter percipi & facile corrigi, & unum sal alteri æquiparari posse, adeo ut primum ne unicum quidem phænomenon, ex omnibus supra allegatis, uni vel alteri\nalteri sali singulare existat, & secundo inter omnia pura fixa alcalica salia nullum aliud discrimen amplius, nisi circa gradus causticitatis adverti debeat.\n\n(a) Affusum oleum vitrioli in nullo dictorum salium singularem, sed semper eundem vaporem & foetorem producere debet.\n\n(b) Omnia haec salia æqualiter in clarum & pellucidum vitrum redigi debent.\n\n(c) Singula etiam spiritum vini rectificatissimum pulchro colore tingere debent, & sic porro.\n\nSic non necessum est mirari, quod oleum vitrioli ex nitro fixo, vel ex sale tartari extemporaneo, quod cum 2 partibus nitri paratum fuit, spiritum nitrosum ejiciat, dum, si hoc appareat in ejusmodi sale Alkali necessario adhuc quidam nitri crudi portio ineft, unde exundantes ex eo fumi (qui nihil aliud quam verum spiritum nitri constituunt) adeo naturales sunt, ac si Glauberiana methodo oleum vitrioli nitro crudo affunditur, cum e contra utique ex sale tartari vulgari, ex cineribus clavellatis, aliisque ejus generis alcalinis salibus, quibus nitrum non accedit, imo N.B. quibus non superflue accedit, etiam nullus spiritus nitri liberari, vel fumus nitrosus exspectari potest.\n\nHæc res quo tanto certius pateat, recipiatur tantum idem nitrum fixum, vel idem sal tartari extemporaneum, à quo ab affusione olei vitrioli fumus nitrosus apparet, idque denuo cum uno vel alio subjecto inflammabili Regni vegetabilis commisceatur, e.g. nitrum fixum cum majori carbonum quantitate, & sal tartari extemporaneum cum copiosiore tartaro conjungatur, & deslagret ut ante, vel majoris certitudinis causa\ncausa proportio carbonum, vel tartari adhuc plus augatur, quo superfluum antea, & adhuc crudum existens nitrum plus inflammabilis terrae reperiat, quacum incendatur & alcalifetur, ut per consequens nihil nitri crudi amplius restare possit, tum revera ex hoc recolledo sale, ab affusione olei vitrioli, nullus spiritus nitrosus amplius, sed potius plane ali vapores effumabunt.\n\nQuod oleum vitrioli cum sale tartari foetorem spiritui nitri plane dissimilem, nigricantem cuticulam, &c. obscuram solutionem efficiat, hoc a nulla alia re, nisi a superfluis adhuc in sale tartari residuis empyreumaticis partibus unice dependet; quod si sal tartari ab istis partibus decenti modo repurgatum est, tum itidem nec foetor amplius, nec nigricans substantia, ut pote quae oleum vitrioli cum omnibus oleatis contrahit, apparebunt: unde ex cineribus clavellatis, quia isti, mediante calcinatione, ab oleo empyreumatico magis liberati sunt, ut &c. ex puro sale tartari, si sufficienter calcinatum est, ejusmodi nigredo nunquam apparet, nec demonstrari poterit, sed ab affusione olei vitrioli omnia clara, & albida permanent.\n\nSimili ratione hoc oleum empyreumaticum in sale tartari unica existit causa, quare cum arena clarum pelucidum vitrum non largiatur; simul ac superflua hæc oleosa substantia ipsi dempta fuit, tum eodem modo, adeo aptum & commodum est ad pelucidum vitrum conficiendum, ac cineres clavellati, vel sal tartari extemporaneum ipsum: hanc rem declarat & confirmat, quod sub ejus praeparatione, durante detonatione cum nitro, omnis oleosa tartari substantia combusta & destructa est: unde hoc sal Alkali, quamvis tartarus ad ej s praeparationem acceterit, per consequens eodem modo vitrum clarum efficit quam cineres clavellati, ad quos nihil de tartaro affunitur.\nQuinetiam hoc in tartaro adhuc praesens, vel alio quoque modo sali alcalino conciliatum Phlogiflon utpote quod tantum & unice [prout jam læpis monui] ad causicitatem confert, est substantialis ista materia, qua spiritui inflammabili rectificatissimo tincturam conciliat, quamquam etiam ex parte spiritus ardens, qua menstruum, si nempe ille olei dives sit, non parum ad hoc contribuat, & tinctura tanto magis acceleretur, & augeatur. Quid mirum igitur, si ex sale tartari extemporaneo cum 2 & 3 partibus nitri parato (quippe per quod omne inflammabile, & ad tincturam producendum absolute necessarium destruitur) nullam tincturam recipias?\n\nVII. De relatione Salium Alcalino-fixorum, ad alia mixta chymica, eorumque usitata hactenus applicatione ad Chymiam.\n\nQuanquam sub definitione horum salium dixerim, ea consistere ex terra, in qua parum fixioris vel ultimo magis concentrauti salis acidi, & inflammabilis, mediante igne, tostione quasi & asfatione impactum est, attamen eodem tempore simul adduxi, ut ex ipsis definitionis verbis, Parum vel Aliquid, apparet, superfluum sive acidum, sive inflammabile, imo ipsas terrestres superfluas partes, non modo non necessaria, sed, & in respectu puritatis & perfectionis, quas ejusmodi sal requirit, prajudiciosa & nociva esse.\n\nQuod si purum quoddam Sal Alcali-fixum, sive de industria, sive per accidens, cum satis notabili & aucta portione unius antedictarum constituentium partium, sive sit nimium acidi, sive nimium inflammabilis,\nbilis, sive nimium partium terrestrium, vel cum duobus horum simul, denuo tractatur & commiscetur; tum novum hoc commixtum rursus, non modo aliem plane denominationem, sed & plane alias qualitates & effectus, ac antea folum Sal Alcali habuit, fortitur.\n\nNam, si Sal Alcali-fixum cum sale acido tam diu commiscetur, donec, post remissionem effervescentiae, & separationem aquae, utpote quae tantum pro vehiculo solutionis inserviit, syrumpum violarum, si ejus aliquid admiscetur, in suo colore non alteret, eum que nec rubrum, nec viridem reddat, tum appellatur nova hæc mixtio sal medium, sal falsum, vel sal neutrum. Quod si acidum minerale ad hoc adhibitum fuit, tum novum ejusmodi mixtum facile in crystallos concrescit; si vero acidum vegetabile usurpatum fuit, tum difficiliter, vel plane non crystallifari potest.\n\nCum autem in chymia valde distincta salia acida occurrant, proinde etiam juxta indolem istorum acidorum [si unum, vel alterum eorum, cum Sale Alcalino-fixo usque ad saturationem unitum est] exinde productum sal medium ordinario denominationem accipit, e.g.\n\n1. Si Sal Alcali-fixum cum acido vitriolico, seu sulphureo, ita commiscetur, ut crystalli exinde emergant, tum ex his utrisque obortum crystallinum sal medium plerumque tartarus vitriolatus, vel sal polycheustum vocatur.\n\n2. Si Sal Alcali-fixum, cum acido nitri commiscetur, & crystallisatur, perfectum inde nitrum crystallinum exoritur, quod nitrum regeneratum, vel etiam tartarum nitratum appellare confueverunt.\n\nH 2\n\n3. Si\n3. Si cum acido salis comminis faturatur, si inde sal commune regeneratum, ita dictum sal embazonatum, vel digestivum Sylvii.\n\n4. Cum acido acetii sit terra foliata tartari, seu, sic dictum arcanum tartari.\n\n5. Cum acido tartari oritur tartarus solubilis, seu tartarus tartarisatus.\n\n6. Cum succo citri tartarus citratus.\n\n7. Pars alcalina, quae in sale communi residet, cum acido vitriolico ejusmodi sal medium constituit, quod sal mirabile Glauberi vocant.\n\n8. Quod si pars alcalina nitri cum dicto acido vitriolico commiscetur, ita ut ex his duobus ingredientibus crystallinum sal medium paretur, illud, quamquam in fundamento à tartaro vitriolato nihil differat, aliud tamen nomen recipit, dum scilicet ab innumeris annis arcanum duplicatum, vel panacea Holsatica appellatur.\n\n9. Quod si vero ordinariis alcalinis plantarum salibus tantum superfluum quicquam acidi, sive à parte vegetabilis ipsius, sive aliunde accedat, tum communiter inde sal crystallinum plantarum lixiviosum oritur.\n\nSi Sal Alkali-fixum cum inflammabili quodam miscatur sive sint pinguedines, sive expressa, quin & certis sub enchiresibus destillata olea, exsurgit inde primo [uti notum est] SAPO, deinde vero etiam sal volatile,\nvolatile & spiritus urinosus; quod si vero olci empyreumatici animalis quippiam accedit, tum hoc, cum eo etiam tantum imprægnatum, Sal Alcali, praeflammabili vegetabilium, in curiosis quibusdam liboribus non parum se se distinguet.\n\nSi bituminosum & acidum vitriolicum mixta [nempe in sulphure communi] cum Sale Alcalino-fixo concurrunt, dignitur inde hepar sulphuris.\n\nDenique, si purum Sal Alkali-fixum in igne, cum terra saturatur, puta pellucida, ut arena communi, gla- ce, pyrite, glarea, & similibus, tum non tantum subtilis spiritus acidus inde extorquetur, sed & totum mixtum convertitur in pellucidam & transparentem, in igne quidem adhuc fusibilem, in aqua vero amplius indissolubilem terram, nempe vitrum, vel etiam cum aliis additamentis in porcellanam.\n\nIn genere Salia Alcalia-fixa, non facile se se uniunt, vel haec salia non facile quicquam dissolvunt, quod non vel inflammabilitatem, vel aciditatem quandam continet, & unum semper lubentius & intimius quam alterum.\n\n1. Sic Salia Alcalia-fixa facile quidem dissolvunt sulphur commune, quippe in quo inflammabile & acidum unita occurrunt, verum facile quoque ab eo rursus separantur & liberantur.\n\n2. Facile quoque dissolvunt, & se se uniunt cum axungiis, pinguedinibus & oleis expressis, & communicant pinguis hisce materiis dispositionem se se cum ipsis prompte in aqua solvendi, & cum aqua se se uniendi, cum alias istae absque Alcali-fixo unionem cum aqua omni modo fugiant & detrectent.\n\n3. Salia fixa solvunt, & uniunt se quoque tandem cum oleis destillatis essentialibus, quamvis paulo difficilis.\nEt eadem cum differentia horum jam memoratorum duorum generum oleorum, eorumque facilitiori vel difficiliiori combinatione cum Alcali, separatio quoque eorundem succedit dum Salia hæc fixa a pinguedinibus, axungis & oleis expressis perquam facile, & ab oleis æthereis, vel essentialibus, contra perquam difficiliter, vel plane non separari queunt, praecipue si semel intime cum iis unita, & utraque in perfectum saponem redacta fuere.\n\n4. Separatio ex vitris equidem tarde aliquatenus succedit, interim possibilis tamen est factu, quamvis in uno citius quam in alio (praæ reliquis in vitro silicum omnium facillime) dummodo denuo cum Alcali secundum artem miscantur, & debito modo tractentur.\n\n5. Cum salibus acidis hæc Salium Alcalino-fixorum unio & solutio fere omnium facillime & promptissime succedit, & quidem triplici modo;\n\n(a) Vel miscendo, si utraque simpliciter absque intermedio conjungantur;\n\n(b) Vel præcipitando, si vel (α) sal acidum, vel (β) sal alcalinum fixum antea cum alio quodam corpore commixta fuere;\n\n(c) Vel etiam absque precipitatione, dum sal aci- dum equidem itidem antea cum alio quodam commixtum fuit, sed hoc in acido solutum per præcipitati- nem exinde non separatur.\n\n1. Miscendo peragitur hæc unio, si Sal Alkali fixum in aqua solutum, vel etiam quod per se in deliquium abiit,\nabiit, cum spiritu vel liquore quodam acido confunditur, prout in elaboratione diversorum supra adductorum talium mediorum videre licet, e.g. in praeparatione terrae foliatae tartari, tartari tartarisati, nitri regenerati, tartari vitriolati ex spiritu vitrioli & oleo tartari per deliquium, &c.\n\n2. Precipitando absolviatur hæc unio (α); si sal acidum antea cum quodam (A) metallico, vel etiam (B) animali combinatum & solutum fuit, id quod multipli ci ratione, vel per accidens, vel de industria, fieri potest, & in Chymia Pharmaceutica saepius occurrunt. (A) e.g. in praeparatione auri fulminantis, in qua, si Sal Alcali solutum in aquam regiam auro soluto imprægnatam, infunditur, unio Salis Alcalici cum utrisque acidis (scilicet nitri & salis) praecipitando, vel cum prostratione auri, contingit. Porro apparet hoc in praeparatione mercurij praecipitatii albi, in elaboratione tartari vitriolati Tachenii, & alis metallicis praecipitatio nibus permultis. (B) circa animales solutiones videre licet ejusmodi unionem Salis Alcalici cum acido itidem praecipitando factam, e.g. in praeparatione magisterii cornu cervi, aliarumque partium animalium. (β) Alia ex parte peragitur hæc unio modo praecipitationis, e.g. in praeparatione sulphuris antimonii sic dicti aurati, in qua Sal Alcali primum solutis sulphureis partibus imprægnatum deprehenditur, quod tam cum affuso sale acido se se unit, solutum vero antea sulphur praecipitando descrit; dispalescit hoc porro, si commune smegma in aqua solutum cum acido praecipitatur, & hoc fit ubique, ubi crassæ pinguis resinosæ, vel sulphurea, cum Sale alcalino fixo antea soluta & combinata fuere, postea vero cum acido praecipitantur.\n\n3. Tertia methodus unionis, qua absque praecipitazione, nec tamen simpliciter miscendo absolviatur, dum adhuc intermedium quoddam simul adequit, duplici modo fieri potest;\nα. Vel si sal acidum antea cum sale volatili urinoso combinatum, & in sal ammoniacale redactum fuit, ubi, si huic sali volatili medio Sal Alkali fixum adjungitur, sal acidum, praecipue si lenis tantummodo calor applicetur, repente novo huic adveniente alcali fixo se se associat, & deserit sal alcali volatile, quod antea continebat, quod tum dicto leni calore, tanquam desertum & in se perquam volatile corpus, facile expelli potest;\n\nβ. Vel sifstitur etiam hic unionis modus, si Sal Alcali antea cum debiliori acido ipso combinatum fuit, & fortius acidum affunditur, hoc novum mixtum in retorto vaso igni exponitur: tum enim debilius acidum cogitur absolute fortiori cedere, & destillando separatur, quod in destillatione spiritus nitri & salis fumantis, aliquumque luculenter patet.\n\nQuanquam autem hæc Salis Alcali fixi cum omnibus salibus acidis combinatio perquam amice quasi peragitatur, indetamen non existimandum, ac si cum omnibus AQUALITER contingat, vel cum uno eodem modo ac cum altero, æquali firmitudine se se uniat. Minime! sed & hac in re ingens occurrit differentia, dum in uno vel altero praferentia (ut barbare loquar) seu propinquior affinitas, vel prout cuilibet denominare placet, inter Sal Alkali fixum & hoc vel illud sal acidum observatur. Et cum hæc affinitatis scala in Chymia non parvi emolumenti, ejusque notitia Chymico practico perquam necessaria fit, proinde de ea, iis praecipue, quibus ista adhuc forte ignota est, quædam in medium proferre superfledere non possum, præprimis cum ex combinatione Salis Alcalino-fixi cum salibus acidi, & ex scala ista, quam jam producturus sum,\nsum, major vis & fortitudo unius acidi praeteriorum omnium optime annotari & dijudicari possit, nemope in quantum ad combinationem cum alkali fixo sepe refert.\n\nPurum ergo Sal Alcali fixum omnium optime & firmissime fete combinat cum fortissimo praeterioribus acido primigenio, puro puto, & fixiori acido vitriolico & sulphureo: quod si hoc acidum adhuc cum principio inflammabili, ut communi sulphure, commixtum prodit, tum intima ejusmodi unio cum alcali non celebratur, sed superficialis tantum solutio seu cohaesio emergit, &, ut supra jam notavi, fit nudum hepar sulphuris, ex quo alcali facillime, imo cum debilissimo acido vegetabili rursus separari potest.\n\nBonaex parte firmius acidum hoc sulphuris Salis Alcalino cohaeret, ut ad minimum a debilissimo acido liberari non posset, si portionem tantum inflammabilis, quocum conjunctum fuerat, per deflagrationem anni sit, quod clare satis patet, si durante deflagratione sulphuris, Sal Alcalinum fixum ea ratione applicatur, ut volatilis spiritus sulphuris ei intricetur & irretietur; interim tamen cohaesio hæc non est satis firma, dum volatilis hic spiritus per propriæ quoque indolis, purius tamen, ab inflammabili plane depuratam, & magis fixum & concentratum, acidum vitriolicum rursus inde expelli, & à Sale Alcalino fixo liberari potest, ex alia ratione nulla, quam quia bona ex parte adhuc de principio inflammabili participat, ex quo acidum istud adhuc volatile & subtile, per consequens non ita purum & fixum existit, ac oleum vitrioli rectificatum; si vero ejusmodi spiritus sulphuris volatilis tantum per aliquod tempus libero aeris expositur, tum tenerum hoc inflammabile plane dissipatur & exhaling, restante è contra idem puro, fixo, & cum alio ex vitriolo, vel alumine, destillato acido, in omnibus\nomnibus probis aquali, & in nulla re diverso acido,\nquod tum cum Sale Alcali fixo, eadem ratione ac aliud purum, fixum, acidum vitriolicum, se se quam firmissime commaritabit.\n\nPost hoc acidum sulphureum, vel vitriolicum, unit se se nostrum Sal Alcali fixum lubentissime cum acido nitri, seu spiritu nitri.\n\nEt post hoc cum acido salis communis, seu marini.\n\nDenique omnium debilissime cum acidis vegetabilium, ut acido acetii, tartari, spiritu lignorum, spiritu facchari, succo citri, vino Rhenano, &c.\n\nEx his igitur sufficienter addisci potest, qua ratione novae semper combinationes Salis Alcalino-fixi cum sale acido perpetrari, & idem alcali aliquoties debiliiori acido per fortius rursus surripi possit, ubi autem in scala hac non deviandum est. Nam si Sal Alcali fixum cum puro acido vitriolico combinatum foret, tum utique nullum acidum ex omnibus aliis potens esset, hoc Sal Alcali fixum ipsi rursus eripere, quia nimirum hoc est fortissimum omnium, & omnia reliqua acida sunt multo debiliora, utpote quae singula contraria ex parte ab acido vitriolico separari possunt.\n\nEquidem D.D. Stabl etiam ad hoc medium quoddam demonstravit, qua ratione Sal Alkali ex acido vitriolico rursus liberari posset: verum hoc non fit mediante alio acido, sed mediante additione principij inflammabilis, paucis per artificiosam sulphuris formationem, per consequens requisito ad hoc labore in igne. Laudatus D.D. Stabl hunc mihi, Anno 1718, cum tunc temporis Lutitiae Parisiorum adhuc degerem, singularem honorem exhibuit, ut hujus liberationis causa novum plane problema, ad istam sulphuris genesin plane non applicabile, in considerationem & solutionem per literas mihi proponeret; continetur autem sequentibus verbis: Qua ratione Sal Alcali fixum ab acido\nacido vitriolico, prout utraque sub figura crystallinitar-\ntari vitriolati apparent, in sola cavitate manus, & u-\nnico in momento liberari possit? Quae momenta ali-\nas inaudita adhuc fuere, quod possibilia existant,\n& forte ad hoc usque tempus adhuc nemini praeter\nlaudatum D. Stahlium & me, vel cui prior forte is-\ntud manifestavit, nota erant. Dominus Geoffroy se-\nnior, professor Chymiae Parisiensis, cui problema hoc\ntum temporis communicabam, Anno 1720, in histo-\nria academiæ scientiarum Gallicæ, illud imprimi cura-\nvit, & putativam hujus problematis solutionem an-\nnexuit; sed vir hic quam amicus meus perdilectus, rem\nplane non tetigit, sed penitus aberravit dum desideratam\nhanc Satis Alcalini separationem, de formatione sul-\nphuris diu jam cognita & publice nota, explicat & ap-\nplicat; haec vero sulphuris productio plane non in u-\nnico momento, multo minus in sola cavitate manus,\nsed in crucibulo igne candente fit, vel perpetrari de-\nbet.\n\nCirca combinationes praecipitatorias, in quibus metal-\nla soluta fuere, adhoc observandum est, quod Sal\nAkali fixum, durante unionem cum acido, cadenti ad\nfundum metallo alterationem quandam imprimat, qua\nnon raro tantam mutationem involvit, ut talia cum\nipso praecipitata metalla perquam difficulter in pri-\nstinam malleabilem & fluxilem, seu fusibilem metallicam\nformam reduci sese patientur; cujus rei (ut aliquid\ntantummodo adducam) etiam ferrum, quod ex com-\nmixtione vitrioli martis cum Sale Alcalino-fixo, in\npraeparatione tartari vitriolati Tackenij, ad fundum\ncadit, sufficiens testimonium prohibet.\n\nSolent etiam nostra Salia Alkalina fixa, praeter me-\nmorata superius corpora, per se adhuc diversa cor-\npora metallica solvere, quanquam pro hac intentione\naliqualis causticitatis gradus requiratur.\n\n(a) Solvunt\n(a) Solvunt proinde calcem plumbi, vel etiam plumbum tenerè rasum.\n\n(b) Solvunt itidem subtilem rasuram cupri, vel etiam cuprum è vitriolo præcipitatum, quin & cuprum in viridi æris contentum.\n\n(c) Sic & stannum solvunt;\n\n(d) Ut & regulum antimonij, cum quo in calceinimo etiam ultimatum, si fortissimo igne torquentur, plane in succinei coloris vitrum convertuntur.\n\n(e) Ferrum solvunt duplici ratione;\n\n(1.) Vel dum cum nitro detonatur, & nitrum causticum ejus ope producitur;\n\n(2.) Vel etiam, si puram solutionem Salis Alcali fixi solutioni martis cum spiritu nitri antea factæ infundo, prout hoc fusius in Dissertazione quadam sub D. D. Stablio de hac materia evolvi potest.\n\nQuod si vero fixum nostrum Sal Alcali antea sulphure bene imprægnetur, tum omnia metalla, (quædam etiam semi-metalla) nimirum cuprum, ferrum, plumbum, regulus antimonij, imo etiam stannum & aurum cum ipso dissolvi possunt.\n\nDenique, ut coronidem imponamus, adhuc meretur, quod Salia Alcalino-fixa, Salibus Alcalino-volatilebus ficcam consistiam concilian, quod corpora alcalino-terrea non faciunt.\n\nSolvunt etiam hæc fixa salia tam ex spiritibus urinosis, quam ex spiritibus inflammabilibus quoque superfluam\nperfluam, & superficie tenuis tantum adhaerentem, ole-\nosam substantiam.\n\nQuibus usuibus ulterius in Chymia adhiberi solem-\nant, partim jam satis notum est, partim etiam occasio-\nne variorum aliorum laborum jam à me pertractatum\nfuit, unde nec de his, nec de reliquis diversis putati-\ntiis, & injuria sic æstimatis, revera autem falsis Salis-\nbus Alcalinis, quippe de quibus adhuc unum & al-\nterum monendum, si non fortasse totum capitulum\nannectendum esset, ulterius quicquam adducam; sed\nne pertractatio hæc nimium excrescat, finem hifce\nimponam.\n\nBerolin. Mensis\nSept. 8vo. 1725.\n\nCASPAR NEUMANN,\n\nChymiae practicae Professor Regius.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/103444.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 22,
    "total-input-tokens": 32610,
    "total-output-tokens": 10953,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1355,
        2
      ],
      [
        1355,
        3181,
        3
      ],
      [
        3181,
        4969,
        4
      ],
      [
        4969,
        6751,
        5
      ],
      [
        6751,
        8577,
        6
      ],
      [
        8577,
        10037,
        7
      ],
      [
        10037,
        11426,
        8
      ],
      [
        11426,
        12973,
        9
      ],
      [
        12973,
        14742,
        10
      ],
      [
        14742,
        16224,
        11
      ],
      [
        16224,
        17730,
        12
      ],
      [
        17730,
        18935,
        13
      ],
      [
        18935,
        20506,
        14
      ],
      [
        20506,
        21818,
        15
      ],
      [
        21818,
        23672,
        16
      ],
      [
        23672,
        25285,
        17
      ],
      [
        25285,
        27056,
        18
      ],
      [
        27056,
        28808,
        19
      ],
      [
        28808,
        30586,
        20
      ],
      [
        30586,
        31775,
        21
      ],
      [
        31775,
        32411,
        22
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-103444",
    "title": "De Salibus Alcalino-Fixis, Auctore C. Neuman Chym. Prof. Reg. Berolin. R. S. S. Pars Reliqua",
    "authors": "Caspar Neuman",
    "year": 1726,
    "volume": "34",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 22,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/103444"
  }
}