{
  "id": "9ef846ced253becd0246338ca69635d43aeef5a0",
  "text": "Hic ipse autem fortior & crassior est, quam in homine, & exteriuss atque inferius humeri latus occupat.\n\nInter flexores cubiti biceps ejusdem est structuræ uti in homine.\n\nBrachialis vero interni origo sepe protendit ad capitulum usque humeri, & in suo progressu hic musculus totam humeri externam partem veluti fasciatim ambit, & eodem loco uti in homine inseritur.\n\nFlexores carpi adfunt tres; Extensores carpi tales sunt, quales in homine.\n\nExtensores digitorum sunt primò communis, qui in tres digitos priores inseritur ab humero ortus. Secundus cubito descendens, in ultimum & penultimum interritur.\n\nAdest & indicator f. extensor indicis.\n\nPronatores se habent uti in homine.\n\nEx supinatoribus longus brevior est brevi, cæterum ejusdem situs uti in homine.\n\nAliorum musculorum descriptiones reservamus in aliud tempus.\n\n---\n\n**Figurarum Explicatio.**\n\nFig. 5. A B. Gula, C D. Duodenum, E. Ventriculus.\nFig. 6. E H. Ilei portio, G. H. Coli portio, H F I. Coecum omnia magnitudine naturali.\nFig. 7. a Coli valvula, prorsus fere uti depingitur in homine, nisi quod fermè sit rhomboidalis; b Apertura Ilei in Colon.\nFig. 8. K. Portio Coeci, cujus ima pars est aperta versus Colon, ut Valvulae conniventes ramoae o o o in conspectum veniant.\n\n---\n\n**ERRATA.**\n\nPage 223, line 23, r. Fig. 2. ibid. lin. 31, r. Fig. 3.\n\nFINIS.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/103485.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 2,
    "total-input-tokens": 3228,
    "total-output-tokens": 512,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1325,
        2
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-103485",
    "title": "Errata",
    "authors": null,
    "year": 1726,
    "volume": "34",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 2,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/103485"
  }
}