{
  "id": "4a85812c5e80e59ee82bf40380ffbec718bdaa57",
  "text": "I. Observatio Solaris Deliquii celebrati Die 25. Septemb. 1726. habita Ulyssipone in Observatorio Regii Palatii A' P. Jo. Baptista Carbone, Soc. Jes.\n\nCœlo, praeter spem, clarissimo Deliquium hoc Ulyssipone conspicimus, ejusque finem tantum non vidimus; monte siquidem interjecto, delituit Sol uno circiter minuto temporis antequam plenè restitueretur. Ad id ego observandum Telescopio usus sum pedum 8. Parisinorum, quod micrometro instruxeram accuratisimè elaborato. Nonnulla tamen observanti acceperunt incommoda, quibus præpedientibus, macularum Solarium (quamplures eo die videbantur in Sole) Immersiones, atque Emersiones, quin & phasæ aliquot digitorum investigare, aut opportunè adnotare non licuit. Quas tamen observare datum est, eas sanè sensibili errore carere autuino; tum quòd in digitis Solaribus rectè dimetiendis nullam prætermiserim diligentiam; tum quod correctionem temporis (cui potissimum nititur hujusmodi Observationum veritas) repetitis eo die Observationibus accuratisimè investigaverim. Ne verò suo careat testimonio prædicta correction, duas hic apponam altitudines Solis, quarum alteram ante Eclipseos initium, alteram sub ejus finem, Quadrante Astronomico trium pedum Parisinorum, deprehendi; & utraque sanè Observationi Meridianæ consentit, ejusdemque defectûs horologium arguit.\n\nIn Meridie verò, seu Apparenti indicabat horologium.\n\nNempe deficiebat à Tempore vero\nA' Meridie; Altitudo vera centri Solis 28° 53' 45\"\nEjusdem Declinatio Australis 53° 18'\nAltitudo Poli, ex pluribus Observati-\nonibus, certa, saltem quoad minuta prima 38° 42' 0\"\nQuibus datis invenitur per Trigonome-\ntriam arcus distantiæ Solis à Meridiano 50° 49' 36\"\nH. 1\"\n\nQui, si in tempus convertatur, dat 3° 23' 18\"\nIndicabat verò horologium 3° 21' 48\"\nErgo à tempore vero deficiebat 1° 30\"\n\nIterum, Altitudo vera centri Solis 4° 52' 54\"\nEjusdem Declinatio Australis 55° 24'\nAltitudo Poli, ut supra 38° 42' 0\"\nEx quibus denuò per Trigonometriam infertur arcus distantiæ Solis à Meridiano 82° 59' 40\"\nH. 1\"\n\nQui in tempus conversus, dat 5° 31' 59\"\nIndicabat verò horologium 5° 30' 26\"\nAc proinde à tempore vero deficiebat 1° 33\"\n\nHanc igitur æquationem temporis horo-\nlogii prudens addidi, quo fieret tempus ve-\nrum, seu apparente correctum, eoque usus sum in sequentibus Observationibus.\n\nTemp.Ver.\n\nIncipit limbus Lunæ limbum Solarem perstringere. dub. 5° 59' 50\"\n\nI. Digitus latet 4° 5' 10\"\nII. Digitus 4° 10' 45\"\nIII. Digitus 4° 16' 55\"\nDimidium quarti 4° 20' 14\"\nIV. Digitus 4° 23' 48\"\nV. Digitus  \nDimidium sexti\n\nVI. Digitus\n\nVII. Digitus  \nDimidium octavi\n\nMaximae obscurationis tempus,\nquantum ex reliquis phasibus\ncolligi potest\n\nEjusdem vero Quantitas, dig. 7\nmin. 45. nempè revolutiones\ncochleae 11. & 13, quarum 18.\nintegras pracontinebat Diameter Solis.\n\nEMERSIO.\n\nDimidium septimi digiti latet\n\nVI. Digitus\n\nV. Digitus\n\nDimidium quinti\n\nDimidium quarti\n\nIII. Digitus\n\nDimidium tertii\n\nII. Digitus\n\nDimidium secundi\n\nI. Digitus\n\nLimbus Solis inferior montem stringit.\nSol totus delitescit, adhuc deficiens\nmin. circiter 12. nempè unius digiti.\n\nH. 4 31 5\n4 34 51\n4 38 57\n4 47 57\n4 54 59\n4 58 30\n\nH. 5 13 40\n5 17 58\n5 25 58\n5 29 43\n5 36 49\n5 40 8\n5 43 14\n5 46 10\n5 48 58\n5 51 40\n5 52 42\n5 55 27\nAltitudo apparens montis, seu limbi superioris Solis, 57' 30\", quae correcta, erit 34' 29\"; ex his rursus subtracta quantitate semidiametri Solaris 16' 4' remanebit, altitudo vera centri Solis, quando totus delituit 18' 25\"; ex qua, reliquis etiam datis, infertur per Trigonometriae hora praedictae altitudini respondens, nimium\n\nOccasus Solis verus\n\nSed apparens, propter refractionem, circ.\n\nUnde patet, finem Eclipseos in nostro Hemispherio visibilem fuisse; contigit enim, quantum ex praedictis colligi posse, circiter.\n\nII. Lunaris Eclipseis celebrata die 10. Octob. an. 1726. & in Observatorio Collegii D. Antonii Magni observata ab Eodem.\n\nNumeris ea nocte vaporibus insiciebatur aer, qui spissiores in nubes paulatim densabantur, ipsamque Lunam non mediocriter offuscabant. Verebar proinde, ne non bene mihi, ac feliciter Lunaris Defectus Observatione contingeret; futurum enim obnubilum tota ea nocte caelum videbatur. Sub mediam verò noctem, Euro-Borea spirante, sensim aer diverberari, mox etiam dispersi nubes visae sunt; atque horà circiter secundà Occidentalis plaga, ad quam Luna vergebant, nitidissima apparuìt, eademque ad finem Eclipseos permansit. Nullo igitur",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/103672.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 5,
    "total-input-tokens": 7472,
    "total-output-tokens": 1829,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1398,
        2
      ],
      [
        1398,
        2493,
        3
      ],
      [
        2493,
        3210,
        4
      ],
      [
        3210,
        4389,
        5
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-103672",
    "title": "Observatio Solaris Deliquii Celebrati Die 25. Septemb. 1726. Habita Ulyssipone in Observatorio Regii Palatii A' P. Jo. Baptista Carbone, Soc. Jes.",
    "authors": "P. Jo. Baptista Carbone",
    "year": 1727,
    "volume": "35",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 5,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/103672"
  }
}