{
  "id": "b7a10c7e36449b9c424d9ac5dcdf4cfe23b9304c",
  "text": "IV. De Sciuro volante, sive Muro Pontico, aut Scythico Gesneri, & Vespertilione admirabili Bontij Dissertatio, per Dn. Hans Sloane, Bart. Pr. R. S. à Jacobo Theodoro Klein, Reip. Gedanensi. à Secret. R. S. S. communicata. Vide Fig. 1, 2, 3.\n\nMULTAS fabulas circa animalia alata & volatilia irrepisse in Historiam naturalem, nemo inficias ibit, qui prajudiciis, autoritate atque ingeniosis veterum figmentis, nec non quandoque narrationibus & Testimoniis credulae plebis non obcoecatus, rem ipsam penitiùs inspexit.\n\nOptandum foret, ut hujusmodi & plures aliae fabulae, ad severius examen revocatae nullum aliquando locum in Historia naturali invenirent, quo ipso illis, qui minus cautè talia evolvunt, ansa praecideretur, nescio, quot, & quales Dracones, Basiliscos, Gryphos, & sexcenta alia hujus generis portenta effugendi, unde non solum inducta plebi, sed & illis, qui supra vulgus sapiunt, pro ipsa quandoque Cathedra Ecclesiasticâ, bona licet fide, egregie tamen imponi solet.\n\nEjusmodi Veterum relationes ad taedium usque fabulosas confutare quidem aggressi sunt Clarissimus Scheuchzerus in Jobi Physicâ sacrâ, p. 257. seq. nec non, Hyacinthus Gimma, Dissertatione secundâ Physico-Historico-Experimentali, de fabulosis Animalibus.\nmalibus, pacem verò ex victoriâ vix reportaturi, quamdiu præjudicia debellare non valebunt; tantum enim præjudicata opinio potest, ut etiam sine ratione valeat autoritas.\n\nQuod autem in specie ad Quadrupeda volantia attinet, eorundem utique nonnulla dari, experientia docet. Ipsì Vespertiliones, nobis, et Incolis utriusque Indiae obvij, qui, si non ingredientes, perrepantes tamen Quadrupedes dici possunt, [Vid. Gesnerus, de avibus, p. 695.] causam eorum agere videntur. Præter hos, peculiare volaticum genus Lacertorum locum sibi vindicat, sub nomine Lacerti volantis sive Dracunculi alati, in Java admodum familiaris. Hunc quidem Belonius in singularibus observationibus suis bipedem in effigie repræsentat, cui verò Piso in Bontio, & alij, rectè contradixerunt; Et sanè ipsì Dracunculi, in variis Museis asservati, plenissimè fidem faciunt, se esse Quadrupedes, prout & in meâ Animalium Exoticorum collectione, bini Dracunculi alati, & quidem Mas & Fœmina, (uterque Quadrupes) occurrunt.\n\nHæc Quadrupeda propriè dicuntur volatilia, quod re ipsà volent, id est, huc illuc in aëre liberè vagentur.\n\nImproprìè autem volitare dicuntur ejusmodi Quadrupeda quæ arbores plerumque incolunt, uti sunt, Sciuri vulgares, & alij hujus generis mures, Martes Alpinæ, & Scythicae, &c, imò, plura alia, quæ in sylvis, per distantia invicem arborum cacumina salientes, quasi volare videntur.\nInter hæc vero jure suo eminent, Sciuri sic dicti volantes, quod quasi velo quodam, vel peculiari instrumento volatorio, præ aliis instructi sint.\n\nAlterum horum invenio in Catalogo & Descrip-\ntione Animalium Levini Vincentij, 1726, p. 8.\nCentur. primâ, Num. 92. Sub nomine: Sciurus Virginienfsis volans, sine ulteriori descriptione; Inte-\nrim Amicus quidam mihi retulit, Dominum * * * Londinensem, Sciurum Virginiensem habuisse, qui per integram Hyemem dormitans, nonnisi admoto calefactorio quodam evigilaret, ubi pedem unum alterumque moverat, usque dum plenè experge-\nfactus, vitam rufus agere videretur.\n\nAlterum in Grewii Museo regalis Societatis, p. 20, sub nomine, Flying Squirrel; quem Autor pro animali habet, quod sub nomine Felis volantis designat Scaliger Exerc. 217. §. 9.\n\nAlterum exhibit Lawsonius in historia Provinciae Carolinae Indiae Occidentalis; Alterum denique Gesnerus de Quadrup. p. 743. Murem Ponti-\ncum aut Scythicum sive Sciurum Volan-\ntem et Latum, appellat. Animal ipse non vidit, sed tantum Cutem ejus expansam, quam etiam delineandam curavit. Dabo aliquam hujus ul-\ntimi Historiam. Superiori anno 1727, 19 Martij, Serenissimo Poloniarum Regi Augusto II, duo ejus-\nmodi Sciuri volantes vivi à Capitaneo Minscensi, Joanne Ignatio Zawilza, Varlaviæ fuerant oblati; hos observavit, & alterum eorundem mortuum, ex-\naminis subjecit Magnificus à Heucher, Consiliarius Aulicus, & Archiater Regius, ejusdemque figuram cor-\ncorporis expansi, nec non Sceleton delineatum Fig. 2, 3, pro humanitate suâ, mecum communicavit.\n\nEodem anno, Celsissima Princeps Radzivilia, supremini olim Cancellarij, Magni Ducatus Lithuaniæ Illustrissima Conjux, Hortum & Museum meum praesentiâ suâ illustrans, ejusmodi animalculum vivum mihi promiserat, quod etiam præteritâ æstate, anni praesentis, 1728, curante Clarissimo Floercke, M.D. & Archiatro Principis, obtinui, vitam adhuc agens.\n\nQuod ad Patriam ejus attinet, ortum suum habet ex sylvis Capitaneatûs Kriczoviensis, Districûs Mohilovienfis, in confiniis Russiæ.\n\nAjunt autem Mohilovienses, hæc animalia cavas inhabitare quercus, & Musco Betularum congesto, eidem se involventia, per integram diem dormire, noctu vero lætari, escamque sibi quærere; Hinc fieri, ut\n\nSequentem in modum capiantur: Ubi Venatores judicant, Sciurum latitare, in quâdam arbore cavâ, retia ad foramina ex arbore excuntia applicant, & circa radicem arboris, ad truncum cavum ignem excitant; quamprimum ergo fumus in arborem surgit, & cavitates permeat, illicò Sciuri derelinquunt nidum, retibusque irretiti, in terram decidunt, & Venatoribus in prædam cedunt.\n\nNaturalem magnitudinem illius, quem habeo Fig. 1. exprimit. Minor itaque est Sciuro vulgari, major mure Avellano, nostras sylvas frequentantibus (Nostratis Sciuri volantes Reges familiae suæ, König der Grauwolke, audiunt).\nPellis mollissima, pilis canis & ex nigro cinereis eleganter picta.\n\nIngentes & extantes habet oculos, nigros, aspectu pulcherrimos, aures parvas, dentes acutissimos, quibus exquisitè mordet; Plerique enim maligni sunt: Nostris satis mitis est; non appetit morfu digitum, ori ipsius admotum, irritato tamen fidem vix habeat curiosus. Caudam, extra saltum constitutus, gratò aspectu, tergo apprimit, Petauristam verò agens, demittit, hinc inde agitans. Vescitur pane non conditò sale, & summitates Betulae recentes in deliciis habet, nuces non curat, neque Amygdalas. Lectum ex musco Betularum egregiè disponit, eundemque pedibus, mirà facilitate attrahens, in ipso quasi sepultus jacet; interdiu eodem non nisi sollicitatus, aut siti pressus, exit.\n\nQuod ad ejus instrumentum volatorium attinet: Cutis à lateribus instar veli, ad palmam fere expandi potest, quod ipsum velum posteriorum pedum genubus adhaeret, cum anterioribus verò articulationi ossæ connecètitur: Ad extremitatem modò dictæ articulationis cutis quasi plumosa.\n\nUbi quietus considet, aut gressus naturales facit, articulatio hæc, cum pedibus parallela distingui nequit; quamprimùm verò saltum facit, movetur illa, & cum anteriori pede angulum quasi rectum format, unde cutis, prout antea dictum, expanditur, quamvis etiam validus paniculus carnosus, integram cutem permeans, saltum fortiter secundet.\n\nHinc\nHinc colligo, Animalculum hoc proprie non volare, sed loca, quae sibi proposuit, magis disposita, facilius, ac reliqua animalia sui generis saltu attingere, saltusque majores perficere posse, quod velis suis mediantibus, diutius in aëre morari valeat.\n\nCum hoc Sciuro nostro volante conferatur Vespertilio admirabilis Bontij, in Hist. Nat. & Med. Ind. Orient. cap. XVI. apud Pison. p. 68.\n\nIpse Piso dubitare voluit, an Vespertilionum familiae adscribendus esset, \"Quod felis sit magnitudine, ventre & pectore crasso, & carnofo, item, à cervice capitis, ad unguium usque extremitatem, membrana continuata, instar veli expansi penè cooperiatur; addes, quod velum hoc subtus quidem membranaceum, ut in aliis, lanugine venuulis & fibris obductum appareat, sed extus perpetuis mollissimis pilis, cuniculorum more, canis & ex nigrocinereis, mirum in modo vestiatur; tum quoque plicis illis, quibus alae, more aliorum, contrahuntur, & relaxantur, destitutus, longitudinis autem sit trium ferè pedum, ejusdemque latitudinis.\"\n\nQuod vero, ut Bontius asserit, hujusmodi Vespertiliones admirabiles gregatim, anserum sylvestrium instar, volitent, illud ipsum, mole hujus animalis, ejusque structura, recte perspensa, mihi persuadere non possum, quin potius existimem, ad Sciuros nostros volantes talia animalia propriùs accedere, eademque velis suis, prout nostros, eundemque in finem, uti. Nec obstat fides Bontij in eo, quod circa\ncirca vesperam in aëre, vel arboribus penduli conspiciantur; quin potius inde evinci poterit, illos vespertiliones æque ac Sciuros nostros volantes interdiu dormire, circa vesperam verò, latebras suas derelinquare, atque arbores per saltus frequentare, itaque tanquam Petauristas velut pendulos in aëre conspici, saltu autem absoluto, in arboribus pendulos inveniri.\n\nDe cætero, nam hi Vespertiliones admirabiles, pari jure, quo Gesnerus Sciuros nostros volantes dixit, appellari queant, Feles volantes, de eo non adeò sollicitus sum.\n\nCoronidis loco notandum, rei veritate niti, quod Gesnerus ex Vincentio Beluacensi & Olao Magno refert; Sciuros, vulgares quando aquam transire cupiunt, lignum levissimum aquæ imponere, eique insidentes, & cauda (non tamen, ut vult, erecta, sed continuo mota) velificantes (neque flante vento, sed tranquillo æquore) transvehì; quod fide dignus fidusque meus Emissarius ad Insulas Gothlandiæ plus simplici vice observavit, & cum spoliis in littoribus ibidem collectis redux mirabundus mihi retulit.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/103814.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 10,
    "total-input-tokens": 15634,
    "total-output-tokens": 3411,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        0,
        2
      ],
      [
        0,
        0,
        3
      ],
      [
        0,
        1238,
        4
      ],
      [
        1238,
        2618,
        5
      ],
      [
        2618,
        4064,
        6
      ],
      [
        4064,
        5437,
        7
      ],
      [
        5437,
        6812,
        8
      ],
      [
        6812,
        8234,
        9
      ],
      [
        8234,
        9267,
        10
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "None",
      "None",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      true,
      true,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-103814",
    "title": "De Sciuro Volante, Sive Mure Pontico, Aut Scythico Gesneri, & Vespertilione Admirabili Bontij Dissertatio, per Dn. Hans Sloane, Bart. Pr. R. S. á Jacobo Theodoro Klein, Reip. Gedanens. á Secret. R. S. S. Communicata. Vide Fig. 1, 2, 3",
    "authors": "Hans Sloane, Jacobo Theodoro Klein",
    "year": 1733,
    "volume": "38",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 10,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/103814"
  }
}