{
  "id": "6e6f235fb323c9910e48e801bc184f9c4483d274",
  "text": "They say that there was not put into the whole Sallad, more than what grows upon one of these Roots.\n\nFeb. 8th, 1732.\n\nIV. Descriptio Luminum Borealium Vitembergae Anno CIO IOCC XXXII. conspectorum. Auctore Joh. Frider. Weidlero LL. D. Mathef. Profess. Primar. Vitemberg. R. S. S.\n\nANNO 1732, die 18 Febr. St. V. circa horam IX vesperinam sereno caelo aurora borealis eniuit. Nimirum sub septemtrionibus arcus ater 20 gradibus parte sui media elevatus hora IX conspectus est, cum paulo ante eadem vespera coelum ibidem serenum fuisset notatum. Imminens atro illi arcui coeli regio candida erat, atque ex hac subinde erumpabant solitae luminis borei radiationes, sive pyramides luminosae, tum etiam vapores candidi pertenues, qui instar nubecularum celeri motu versus verticem ferebantur.\n\nHora x aliquamdiu cessare motus materiae luminosae videbatur; mox tamen vapores albi undarum specie iterum ex alba illa coeli regione prodibant: imago autem tentorii prope verticem visa non fuit.\n\nHora x. min. 30. alba arcus caliginosi fascia dilatabatur, sed vapores lucidi inde parcius exibant.\n\nPyramides lucidae utrimque prope Septentrionis cardinem enascebantur. Vapores vero fluctuantes versus occasum erant frequentiores. Aer perpetuo tranquillus erat.\n\nQ. q\n\nAnno\nAnno 1732, die 12 Octobris, St. V. statim post horam vi vespertinam iterum eluxit aurora borealis. Nempe arcus caliginosus inter NNW. & NE. expan-\ndebatur. Supra eum clara eminebat coeli regio,\ncirciter 10 gradus lata, non accurate arcus figuram exprimens. Latior portio in occasum a cardine Septentrionis 10 circiter gradibus declinabat;\natque hinc, tanquam ex materiæ lucentis fonte,\nhora vi, min. 30, exibant plurimæ candidæ pyrami-\ndes, quæ fere ipsum Zenith assequebant: non-\nnullæ ex iis rubebant, citoque evanescabant, una ea-\nrum in Zenith usque, inter coronam & Herculem\nporrecta diutius subsistebat, unam tantum radiatio-\nnem versus N E observavi. Intra quadrante horæ\nhic luminum borealium lusus finiebatur. Nubes, quæ\nantea versus occasum hærebant, austro impulsæ dif-\nfundebant & in ortum contendebant. Sub illis ta-\nmen versus ortum remanebat lucida regio, & arcus\nniger infra horizontem condebatur, arcus candidus\nnigro imminens una cum nubibus infra horizontem\ndescendebat, & dissipatâ tum caligine, tum nubibus\ntenuibus hora vii coelo undiquaque serenitas redde-\nbatur. Tota tamen nocte lumen tenue partem ho-\nrizontis septentrionalem occupavit.\n\nPræter hæc, quæ ipfemet contemplatus sum, lu-\nmina borealia etiam alia minus splendida luxisse di-\ncuntur, Diebus 10 Martii, 13 Aprilis, 11 Augusti,\n30 Augusti, St. V. sed de phænomenis eorum singula-\nribus nihil certi habeo compertum.\n\nCaeterum his aliisque, quas superioribus annis\ncepi, illius Lucis observationibus, magis magisque\nmoveor ut credam, habere eam omnino fædem suam\ncirca polum magneticum, vel saltem inde ejus mo-\ntum\ntum quodammodo regi & determinari, quod pro-\nsumma, qua pollet, ingenij sagacitate perspexit pri-\nmus illustris Halleius.\n\nDe effectu aurorae borealis nondum satis luculen-\nter constat. Tantum illud notavi, nunquam non\nunum pluresve dies perquam serenos illius deflagratio-\nnem proxime subsequi. Sueci Norwegique, quibus\nsaepius hoc phænomenon apparet, longa experientia\ndidicisse dicuntur, quod lux borea, quando circa\nautumni initium frequentius exsplendescit, tempera-\ntiorem auram & largam messem promittat, quapro-\npter auroram borealem vulgari sermone, Roynmod,\nsive segætis maturationem appellant. Iidem auroras\nSeptentrionales hibernas, sape recurrentes, pro fri-\ngoris asperioris indicio praëgiove habent, quemad-\nmodum narrat D. Leopold in relatione epistolica de\nitinere suo Suecico ad V. CL. Joan. Woodwardum, p.\n19. Edit. Londini, A. 1720. Priori hypothesi con-\nformia sunt experimenta, autumno Anni 1731,\nnostro in Climate capta. Mense enim Octobri illius\nAnni diebus IV, VII, VIII, X, XXIII. St. N. Lumen\nboreale & frequentissimum & splendidissimum nota-\nvimus, idemque postea tempestas adeo opportuna\nfrugibus exceptit, ut ditissimos agrorum hortorum-\nque proventus Anno 1732, collegerimus.",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/103855.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 4,
    "total-input-tokens": 6134,
    "total-output-tokens": 1514,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1261,
        2
      ],
      [
        1261,
        2860,
        3
      ],
      [
        2860,
        4066,
        4
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "en",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-103855",
    "title": "Descriptio Luminum Borealium Vitembergae Anno [MDCCXXXII]. Conspectorum. Auctore Joh. Frider. Weidlero LL. D. Mathes. Profess. Primar. Vitemberg. R. S. S.",
    "authors": "Joh. Frider Weidlero",
    "year": 1733,
    "volume": "38",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 4,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/103855"
  }
}