{
  "id": "69af0c5cef64ce27e671c01c4f1a130c3257fc8c",
  "text": "the Oriental ones; only it was observed, that those Diamonds that lay more superficially, and exposed to the Air and Sun were more scurfy, and by Consequence lost more by polishing than the other.\n\nSIR,\n\nYour most obliged humble Servant,\n\nJacob de Sarmento.\n\nIV. Viri Celeberrimi Johannis Marchionis Poleni, R. S. S. ad virum Doctissimum Jacobum Jurinum, M. D. R. S. S. Epistola, qua continetur Summarium Observationum Meteorologicarum per sexennium Patavij habitarum.\n\nJam ante viginti ferme annos coeperam Meteorologicas Ephemerides ex observationibus meis, hic Patavij, conscribere; plures tamen in adversariis meis inerant lacunae (varias ob causas, praesertim quod saepe ab urbe abesse cogerer) visâ autem Invitatione tua, Ornatisse Vir, ad Observationes Meteorologicas communi consilio instituendas, quam Londini Anno hujusce seculi vigesimo quarto edidisti, rem in posterum diligenter curare institui ad exemplar, quod eadem in Invitatione dedisti; domesticamque sedulam\ndulam vicariam operam instruxi; ne, si abesse, filum observationum unquam abrumperetur.\n\nPraecipua eorum, quae observavi, conjuncta atque inter se se comparata in Epistola hâc reperies; quorum multa ad normam praecceptorum, ex tua Invitatione proficiscentium exarata sunt. Observationum autem reperies collationem, quoad pertinet ad Naturalem Aeris Historiam; quemadmodum Tu consilio optimo praecepisti: Theoremata vero observationibus iisdem haudquaquam inaedificavi. Persuasum enim mihi est, perperam agere Architectos, qui Aedificia inchoant, antequam satis materiae ad aedificandum praesto sit; atque ita etiam ad physica systemata condenda, nimium agi periculose, si haec incipientur, et tamen desit tanta observationum copia, quanta veritati firmandae sufficiat; porro vel in his materiam deficere, plane est dicendum. Praefstat itaque observationes congerere, quarum usus aliquando fortasse prodibit. Atque erit fane perutile, tum meteororum novisse historiam; tum etiam, ne in errores incidamus, a certis effectibus ad eorundem causas posse aliquando conscendere.\n\nNeque tamen me latet, totum hoc observationum genus a nonnullis plane despici, cum vix ulla praefens habeatur utilitas; futura vero et dubia, et valde remota esse videatur. At etiam Posterorum gloriae, atque utilitati litandum est: et sane decet ferere arbores, quae alteri seculo profint: easque saepe ferit dilingens agricola, quarum aspiciet baccham ipse nunquam. Atque, ut similitudine utamur rei nostrae convenientiore, quis credat quidpiam certi invenisse primos illos Saturniae Stellae contemplatores spatio unius conversionis Stellae ejusdem, hoc est, triginta annorum spatio;\ntio; cum Stellam illam aliquando motu suo ab occa-\nsuo in ortum proficisci, aliquando ab ortu in occa-\nsum regredi, aliquando fixam veluti esse, modo velo-\ncem, tardam modo, conspexere. Pluribus tamen con-\nversionibus tolerantius observatis, compertae sunt certae\nveraeque leges motuum Stellae illius atque velocita-\ntum. Porro absit, ut Meteoris tantum tribuam con-\nstantiae, quantum Stellarum conversionibus tribuen-\ndum est: at eximias aliquas etiam in illis (ut appel-\nlant) regulas pro tempestatum atque regionum varie-\ntate inesse, creatarum rerum omnium harmonia summa\nnon suadet modo, verum etiam persuadet.\n\nEt, utcumque tandem sit, satisfaciendum sane est\netiam iis, qui plane credunt ex longâ, neque inter-\nruptâ observationum serie posse futuris temporibus uti-\nles aliquas cognitiones proficisci. Et quidem perinde\nutile erit si in meteoris, vel aliquae certae naturae\nleges, vel perpetuae aliae quaedam naturae variationes,\nlongo temporis tractu, detegentur. Haec autem\npaullo fusius sum persecutus, ut ex his liquido Tibi\nappareret, Invitationem tuam a me lubenti animo fu-\nisse suscepatam; plurimumque a me fieri, certâ de causâ,\nvel hanc partem studiorum, in quae incumbit Illustris\nflorentissima ista Regalis Societas fundata ad promo-\nvendam Philosophiam, quam novis jugiter inventis,\nin quoque optimarum artium cultu in dies illustringat.\n\nNunc proprius ad rem ipsam accedendo, nonnulla\nsubjiciam monita ad res ennarrandas spectantia. Ita-\nque in primis animadvertam, in tempore connotando,\nine diei cujusque initium a meridiâ, ut Astronomi\nconfuevere, supputavisse: Observationesque in Epheme-\nridum meteorologicarum adversaria referendas paullo\npost meridiem instituisse; nisi quidpiam me aliquando impedivit, aut tempestas aliqua a proposito me illo abduxit.\n\nVeteri autem Stylo in temporibus designandis, et in mensuris Anglico Pede ejusque Partibus, me usum fuisse, institutum meum satis declarat. Si qua erunt, enarrationum progressu, ad tempus conveniens Novo Stylo, atque ad Gallicam mensuram referenda; de Styli atque mensurae mutatione admonebo.\n\nIn mensura nivis, hanc liquefieri curavi; liquamque ratione eadem, ac pluviam aquam metitus sum.\n\nBarometri mei tubulus satis amplus est, et Vasis, quo stagnans mercurius continetur, diameter est ferme vigecupla diametri tubuli: quinobrem ascendente intra eundem tubulum, et descendente mercurio, altitudo mercurij eo in Vase tuto poteat ceu invariata reputari.\n\nThermometrum meum ex genere illorum est, quorum inventio Gulielmo Amontonio, ornamenillo illustri Gallicae Academiae, attribuitur. Tubulus est recurvus desinens in phialam, cujus phialae pars inferior vivo argento, superior repletur aere; hujusque dilatazione vel majore, vel minore, pro varia caloris vi, mercurius in tubulo vel magis vel minus attollitur. Quoniam vero tubuli extremitas patula est; idcirco oportuit veram Thermometri Altitudinem ex Altitudine mercurij observata in Thermometri tubulo, Altitudeque mercurij in Barometro, collectis in unam summam, componere; inque Ephemerides referre Altitudinem eadem plane ratione compositam. Est autem Thermometrum meum appensum ad parietem cubiculi\ncubiculi (in quo vix unquam ignis accenditur) facile tâ ad meridiem, alterâ ad orientem solem obversâ: neque enim aptum locum ad septentriones respicientem habeo. Thermometri mei phialâ intra glaciem immersâ subsidit mercurius in altitudine Dig. 47. Dec. 30. intra vero ebullientem aquam, ascendit mercurius ad altitudinem Dig. 63. Dec. 10. Porro iisdem semper Instrumentis, et ad eandem jugiter plagam constitutis usus sum.\n\nPerspicuum autem, si opus esset, ex modo relatâ et superioribus observationibus fieri posset; Hyemali rigidiore tempore aerem nostrum ad frigus aquae glacialis quam proxime accedere (ut alias in Commentariis Regiae Scientiarum Gallicae Academiae An. 1711. pag. 2. observatum fuit, ab aere suscipi eundem frigoris gradum, qui nivi convenit) Aestivo autem tempore, aeris nostri teporem ab aquae ebullientis calore distare plurimum: at id vel naturae lumine notum est, atque manifestum.\n\nVentorum directiones singulis diebus adscripsi; eorum autem vires dumtaxat cum satis patentes, majores, vel maximae fuere, numeris 2, aut 3, aut 4, pro magnitudine eorum signavi; praeterminus zero, sive malaciae signo; et unitate, venti lenissimi indicio. Ceterum, etiam me silente, nemo in hisce rebus vel mediocriter versatus non animadvertit; in infima hac prope nos aeris regione ubi Anemometrorum sedes est, saepe unum aliquem ventum observari, dum in superioribus aeris regionibus alij diversique venti dominantur.\n\nPost haec vero monita, attingendo rem ipsam, ut aquae pluviae, nec non ex fusâ nive collectae, quantitates\nrates (ut ferunt summae ex observationibus desumtae, singulis Mensibus convenientes) considerari queant; eas in subiectam Tabellam conjeci.\n\n|     | 1725. | 1726. | 1727. | 1728. | 1729. | 1730. |\n|-----|-------|-------|-------|-------|-------|-------|\n| JAN.| 0 521 | 1 355 | 5 955 | 4 278 | 1 085 | 0 112 |\n| FEB.|       | 1 460 | 1 073 | 1 050 | 1 245 | 2 906 |\n| MAR.| 0 889 | 3 168 | 1 878 | 4 832 | 2 902 | 4 592 |\n| APR.| 4 019 | 3 998 | 0 498 | 1 419 | 2 768 | 1 638 |\n| MAI.| 3 625 | 1 368 | 3 530 | 3 403 | 2 634 | 4 467 |\n| JUN.| 0 036 | 2 608 | 2 476 | 2 103 | 3 134 | 6 205 |\n| JUL.| 2 297 | 2 357 | 2 930 | 4 016 | 4 526 | 2 339 |\n| AUG.| 5 185 | 1 268 | 5 067 | 5 186 | 0 578 | 4 269 |\n| SEP.| 2 647 | 2 900 | 4 164 | 6 948 | 3 267 | 1 090 |\n| OCT.| 7 104 | 0 179 | 6 576 | 5 163 | 6 294 | 5 254 |\n| NOV.| 3 636 | 2 277 | 5 091 | 6 836 | 4 186 | 0 534 |\n| DEC.| 0 030 | 2 390 | 7 169 | 7 599 | 2 804 | 0 894 |\n\nSum. totius anni: 29 989 25 328 46 407 52 833 35 423 34 300\n\nSi idem Menses illorum sex annorum colligantur in unam summam, comperietur ex Tabellâ minimam aquae quantitatem decidisse Mensibus Februariis; quippe quae non excesserit Dig. 7. Dec. 734. Maximum vero Octobribus Mensibus, quae Dig. 30. Dec. 570, aequaverit. Praeterea ex Tabellâ eadem facile appareat, sicciorum annis aliis fuisse annum 1726, qui dedit aquae Dig. 25. Dec. 328: aliis autem annis humidiorum fuisse Annum 1728, quo collegi aquae Dig. 52. Dec. 833.\n\nNumeros praeterea quantitatum aquae, singulis quac anni Tempestatisbus decidit, seorsum collegi; Tem-\nTempestates ita partiens pro quocunque proposito anno; ut Hyemis initium referrem ad decimam diem Decembri anni praecedentis, et sic porro ad diem decimam Martij, Junij, atque Septembris Tempestatum reliquarum initia constituerem. Inventae summae, in Tabellâ notatae, sub oculis positae sequuntur:\n\n| Hyems. | Ver. | Aestas. | Autumnus. |\n|--------|------|---------|-----------|\n| Dig.   | Dec. | Dig.    | Dec.      |\n| 1725   | 0    | 912     | 8        | 167     | 7       | 584     | 13      | 327     |\n| 1726   | 2    | 815     | 9        | 6       | 7       | 355     | 4       | 999     |\n| 1727   | 8    | 181     | 5        | 916     | 11      | 875     | 15      | 497     |\n| 1728   | 11   | 419     | 10       | 752     | 12      | 83      | 20      | 536     |\n| 1729   | 7    | 470     | 9        | 430     | 6       | 310     | 13      | 617     |\n| 1730   | 8    | 693     | 8        | 817     | 12      | 818     | 6       | 562     |\n| Sum.   | 39   | 490     | 52       | 88      | 58      | 25      | 74      | 558     |\n\nEx qua Tabellâ proclive est noscere quantitatem aquae pertinentis ad Aestatem et Autumnum, singulis annis majorem fuisse quantitate aquae pertinentis ad Hyemem et Ver.\n\nQuod si quantitates ad quamlibet Tempestatem pertinentes colligantur in unam summam; et deinde hae summae conferantur inter se, facile liquebit, incrementa progredi eodem ordine ac Tempestates; ordiendo ab Hyeme; hoc est; Quantitatem minimum aquae Hyemis tempore haberi, tempore autem Veris majorem, hanc vero superari ab Aestatis tempore, demum Autumnali tempore maximam reperiri.\n\nNotum\nNotum autem est et pervulgatum, pluviam a decrecente Barometri altitudine, serenitatem vero a crescente altitudine indicari. Ut igitur aliquo modo explorarem, quantum possint indicia illa, ut ex Barometro futurae pluviae anticipata cognitio aliqua habeatur; dies, quibus pluit fex illis propositis annis collegi in varias summas pro Ventorum varietate, atque pro incremento aut decremento altitudinis Barometri a Meridie praecedentis Dici ad Meridiem Diei ejus quo pluit. Tabellam autem ipsum subjeci.\n\n| Decrescente Barometro a Meridie Diei praecedentis ad Meridiem Diei, quo pluit. | Crescente Barometro a Meridie Diei praecedentis ad Meridiem Diei, quo pluit. |\n|-----------------------------|---------------------------------|\n| Numerus Dierum, quibus pluit. | Numerus Dierum, quibus pluit. |\n| Ventus qualis erat Meridie Dierum, quibus pluit. | Ventus qualis erat Meridie Dierum, quibus pluit. |\n| 86 N. | 64 N. |\n| 61 NE. | 41 NE. |\n| 33 E. | 16 E. |\n| 28 SE. | 17 SE. |\n| 44 S. | 21 S. |\n| 42 SW. | 15 SW. |\n| 49 W. | 20 W. |\n| 35 NW. | 17 NW. |\n| **378** Summa. | **211** Summa |\n\nQuâ absolutâ Tabellâ, miratus profecto sum inter numeros incrementi decrementique altitudinis Barometri\nmetri non majorem differentiam interesse quam ea, quae inter 378 et 211 intercedit.\n\nFateor equidem; aliquoties crescente Barometri altitudine a praecedente Meridie ad Meridiem Diei, quo pluit, coepisse tamen altitudinem eam decrescere post Meridiem Diei ejusdem, quo pluisset contigit: praetera vero incrementum illud aliquoties sumi posse, tanquam indicium futurae, post haud longam pluviam, serenitatis: rationem eriam quantitatis pluviae esse habendam.\n\nSaepe tamen nulla ex hisce (ut ita dicam) excusatia praesto esse potest, ut servetur constantia legis illius paullo supra indicatae; qua a nonnullis sanctitur, decrementa altitudinis Barometri esse pluvie indicia, incrementa vero serenitatis indicia esse reputanda. Aliquid aliud detegendum adhuc est ad praenoscenda phaenomena haec. Quod si tamen deemit Observatorum industria, atque assiduitas, fortassis variationum hujuscemodi leges aliquando detegentur; et veniet tempus, quo ista, quae nunc latent, in lucem extrahat dies, et longioris aevi diligentia: et fortassis non erunt difficilia, ac Posteriores nostri nos aperta necesse mirabuntur.\n\nNivalium postea Dierum, propositis sex illis annis contentorum comparationem institui superioris illius similem; atque illud animadverti, quod Nix magis, quam pluvia, Barometri decrementis respondeat: ut in subjectâ Tabellâ videre est.\n\nE e Decreescente\nDecrescente Barometro a Meridie Diei praecedentis ad Meridiem Diei, quo ninxit.\n\n| Numerus Dierum, quibus ninxit. | Ventus qualis erat Meridie Dierum, quibus ninxit. |\n|-------------------------------|--------------------------------------------------|\n| 4                             | N.                                               |\n| 6                             | N.E.                                             |\n| 1                             | E.                                               |\n| 1                             | S.W.                                             |\n| 1                             | W.                                               |\n| 1                             | N.W.                                             |\n| 14                            | Summa.                                           |\n\nCrescente Barometro a Meridie Diei praecedentis ad Meridiem Diei, quo ninxit.\n\n| Numerus Dierum, quibus ninxit. | Ventus qualis erat Meridie Dierum, quibus ninxit. |\n|-------------------------------|--------------------------------------------------|\n| 4                             | N.                                               |\n| 4                             | Summa.                                           |\n\nPraeterea vero, ut a tua, Vir Ornatisissime, Invitatio indicatur; pro singulis annis summas altitudinum Barometri ac Thermometri confeci; ex quibus deinde altitudines medias convenientes singulis Diebus eorundem Annorum elicui; ut in subjecta Tabella apparet.\n\n| Summa Altitudinum Barometri. | Summa Altitudinum Thermometri | Altitude Media Barometri ad singulos dies. | Altitude Media Thermometri ad singulos dies. |\n|------------------------------|-------------------------------|------------------------------------------|---------------------------------------------|\n| Dig. Dec.                    | Dig. Dec.                     | Dig. Dec.                                | Dig. Dec.                                   |\n| 1725 10854 26                | 18287 66                      | 29 74                                    | 50 10                                       |\n| 1726 10823 8                 | 18268 93                      | 29 65                                    | 50 5                                        |\n| 1727 10831 17                | 18325 96                      | 29 67                                    | 50 21                                       |\n| 1728 10864 72                | 18419 81                      | 29 68                                    | 50 33                                       |\n| 1729 10842 23                | 18326 62                      | 29 70                                    | 50 21                                       |\n| 1730 10853 75                | 18264 18                      | 29 74                                    | 50 4                                        |\n\nPorro\nPorro si Altitudines Barometri, non singulorum Annorum, sed omnium sex Annorum in unam tantum summam colligantur, invenietur media Barometri Altitudo, singulis Diebus eorundem omnium annorum conveniens, esse Dig. 29. Dec. 70.\n\nAc si Thermometri Altitudines, non singulorum Annorum, sed itidem sex Annorum omnium colligantur in unam tantum summam, comperietur media Thermometri Altitudo singulis diebus eorundem omnium Annorum conveniens, esse Dig. 50. Dec. 16.\n\nQuamobrem, inspectâ Tabellâ, facile est intelligere, Diales Medias Altitudines tum Barometri tum Thermometri, pertinentes ad annos singulos, paucislimis partibus differre a Dialibus Mediis Altitudinibus, quae ex sex illis annis collectim sumtis proficiscuntur.\n\nMaximam deinde Barometri Altitudinem Minimamque, itidem Thermometri Maximam ac Minimam Altitudinem in oppositam Tabellam redegì: ut uno aspectu conferri inter se se possent atque comparari.\n| Anni | Menses | Dies S. V. | Maxima Barometri Altit. | Minima Barometri Altit. | Thermometri Altit. | Venti | Tempestas |\n|------|--------|------------|-------------------------|-------------------------|-------------------|-------|-----------|\n|      | JAN.   | 19         | 30                      | 28                      | 48                | 45    | W.        | Coelum sudum. |\n|      | DEC.   | 8          | 4                       | 15                      | 28                | 56    | SW.       | Coelum nubibus fere obductum. |\n|      | NOV.   | 28         | 15                      | 30                      | 18                | 47    | N.        | Coelum sudum. |\n|      | FEB.   | 13         | 15                      | 28                      | 92                | 48    | S.W.      | Coelum nubibus fere obductum. |\n|      | NOV.   | 20         | 15                      | 30                      | 24                | 48    | NW.       | Coelum sudum. |\n|      | OCT.   | 29         | 3                       | 28                      | 80                | 49    | S. 2.     | Coelum nubibus obductum. |\n|      | DEC.   | 2          | 15                      | 30                      | 20                | 48    | N.        | Nubes rarae. |\n|      | DEC.   | 12         | 15                      | 29                      | 48                | 60    | N.W.      | Pluvia tenuis. |\n|      | DEC.   | 20         | 15                      | 30                      | 30                | 48    | 88       | Coelum nubibus fere obductum. |\n|      | NOV.   | 10         | 15                      | 28                      | 90                | 49    | N.        | Pluvia. |\n|      | DEC.   | 20         | 15                      | 30                      | 40                | 48    | N.        | Coelum sudum. |\n|      | FEB.   | 27         | 15                      | 28                      | 98                | 48    | S.E.      | Sol et nubes alternatim. |\n\n|      | Barometri Altitudo. | Maxima Ther. Altit. | Minima Ther. Altit. | Dig. Dec. | Dig. Dec. | Dig. Dec. | Tempestas |\n|------|---------------------|---------------------|---------------------|-----------|-----------|-----------|-----------|\n|      |                     |                     |                     |           |           |           |           |\n|      | JUL.                | 9                   | 15                  | 29        | 04        | 52        | 50        | S. 2.     | Coelum sudum. |\n|      | DEC.                | 23                  | 15                  | 29        | 25        | 47        | 82        | N.E.      | Sol et nubes alternatim. |\n|      | JUL.                | 15                  | 15                  | 29        | 74        | 52        | 40        | S.        | Coelum sudum. |\n|      | JAN.                | 14                  | 15                  | 29        | 68        | 47        | 68        | W.        | Coelum nubibus fere obductum. |\n|      | JUL.                | 13                  | 15                  | 29        | 60        | 52        | 18        | E.        | Sol paucaeque nubes. |\n|      | JAN.                | 2                   | 15                  | 29        | 68        | 48        | 15        | S.E.      | Aer nebulosus. |\n|      | JUN.                | 22                  | 15                  | 29        | 68        | 52        | 54        | S.        | Sol paucaeque nubes. |\n|      | DEC.                | 26                  | 15                  | 29        | 30        | 48        | 8         | N. 2.     | Coelum nubibus fere obductum. |\n|      | JUN.                | 25                  | 15                  | 29        | 70        | 52        | 28        | N.E.      | Coelum sudum. |\n|      | JAN.                | 14                  | 15                  | 29        | 50        | 47        | 82        | SW.       | Coelum sudum. |\n|      | AUG.                | 4                   | 15                  | 29        | 76        | 52        | 28        | N.        | Sol et nubes alternatim. |\n|      | DEC.                | 23                  | 15                  | 30        | 30        | 47        | 58        | W.        | Coelum sudum. |\nUt vero aquae, quae decidit, Quantitates conferri possent cum Quantitatibus iis, quae in Regiae Scientiarum Academiae Commentariis regeruntur; Mensuras Anglicas in Gallicas transtuli, illas ad Regium Parisiensem Pedem (in Pollices atque Lineas divisum) referendo. Ac summas ad Annum quemlibet Novo Stilo computatum confeci, ut in subiecta Tabella vide est.\n\n| Anni Stilo Novo | Pol. Ped Parif. | Lin. |\n|-----------------|----------------|------|\n| 1725            | 28             | 1 1/2 |\n| 1726            | 23             | 2 1/2 |\n| 1727            | 42             | 11   |\n| 1728            | 49             | 9 5/6 |\n| 1729            | 34             | 1 2/5 |\n| 1730            | 32             | 1 2/6 |\n| Summa           | 210            | 3 1/2 |\n\nQuare, si Pol. 210. et Lin. 3 1/2. dividantur in annos sex; Mensura Media Quantitatis aquae, quae decidit, conveniens singulis annis prodit Pol. 35. Lin. 7/2. Mensura autem Media aquae quae cadit Lutetiae Parisiorum (ut habetur in Academiae Commentariis An. 1711, 1714, 1715, et alibi) Media, pro unius Anni curriculo Pollicum 19 esse computatur. Quamobrem Patavina Media Mensura Mediam Parisiensem excedit Pollicibus 16. Lin 7/2. Aut, si assumamus pro Mediâ Mensurâ Parisiensi Pol. 18. Lin 8. (quemadmodum ex observationibus triennio habitis colligitur in Commentariis An. 1719) erit differentia Pol.\nPol. 16. Lin. 4½. Itaque plane liquer aquae copiam hic decidere multo majorem, quam Lutetiae Parisiorum.\n\nPraestat etiam animadvertere, a Meridie Diei 23. (S I. V.) Augusti Anni 1727. (vento boreali) ad Meridiem sequentis diei, nimirum intra horas 24, decidisse pluviae Pol. 3. Lin. ½. hoc est Lin 36½. Quae sane pluviae copia multo major reperitur eà, quae intra horas 24, unquam decidiat Lutetiae Parisiorum: ut ex Commentariis Regiae Scientiarum Academiae colligere est.\n\nSi maxima Barometri Altitude Dic 20 Dec. 1730. hic observata, redigatur ad Gallicam Mensuram, complectitur esse Pollicum 28. Lin. 6. minima vero Barometri Altitude, quae pertinuit ad Diem 8 Dec. 1725, invenietur Pollicum 26. Lin. 9½. Quamobrem Mercurij in Barometro differentia inter Maximam Altitudinem, Minimamque colligitur Pollicum 1. Lin 8½.\n\nAssumto itidem sexenio Observationum, quas in Regio Observatorio habuit Lutetiae Parisiorum Philippus Hiriüs (nimirum ab Anno 1699 ad annum 1705) inveni Maximam Barometri Altitudinem extitisse Die 10 Dec. 1704. Pol. 28. Lin. 4½. Minimam vero Die 20 Dec. 1703. Pol. 26. Lin. 5: atque ideo Mercurij in Barometro differentiam inter Maximam Altitudinem Minimamque fuisse Pol. 1. Lin. 11½. Differentia itaque inter Maximam atque Minimam Mercurij in Barometro Altitudinem (attentis observationibus, quas proposuimus) Lutetiae Parisiorum inventa fuit major, quam Patavij Lin. 2½. Et quidem jamdudum nonnulli fuere, qui observarent, illiusmodi\nmodi differentias eo minores reperiri, quo magis loca, in quibus Observationes instituuntur, sunt Aequatori circulo vicina.\n\nReliquum nunc est ut ad aliud Observationum genus in Invitatione indicatum, hoc est ad Observationes Declinationum Magneticae Acus, gradum faciam: ab hac tamen parte me paucis expedi- am. Notum hoc tempore est, atque inter hujuscemodi rerum Peritos pervulgatum, variis unius ejusdemque Diei horis exiguas nonnullas mutationes in Acus Magneticae Declinatione ita contingere, ut singulis integris Diebus eadem omnino constan- tissima Declinatio non observetur; sed paucis vari- etur aliquando Gradus sexagesimis: praeterea vero compertum est, non ab omnibus Acubus (praeser- tim ad varios Magnetes affictis) candem prorsus penitusque exhiberi Declinationem, sed aliquot (paucissimarum tamen cum ab excellentibus Artifi- cibus Acus sunt elaboratae) sexagesimarum differen- tias aliquando comparere. Variationes itaque per- exiguas ab hisce causis facile promanantes, si ex- cipiás, totis hisce sex solidis annis, Magnetis Decli- nationem versus Occasum Graduum tredecim obser- vavi. Pyxis Magnetica, qua praesertim utor, et cujus (ut ita dicam) fidei plurimum tribuo, est Opus Bernardi Facini scientis Artificis, maxime harum rerum periti, maximeque industrii: cujus Pyxidis Acus longa est Pollices sex, granorum triginta duo- rum pondo. Hoc unum adjiciam, me suspicari (neque enim de tam exigua mutatione quidpiam se- cure affirmandum est) Declinationem Acus intra illud tempus, decrevisse decem sexagesimis potius, quam crevisse.\n\nHacc\nHaec habui, quae, Invitationis tuae finem respiciens ad Te, Vir Ornatisime, scriberem. Una etiam cum Epistolâ hâc, integrae Ephemerides, (quibus singulorum Dierum Observationes inae, qua ratione Invitatio tua fert, consignantur) Tibi tradentur, tamquam specimen; ex quo, si Deus dederit, ut post aliquot annos quaedam alia in formam hanc colligam, intelligere facile queas, me tuae Methodo in scribendis observationibus adhaesisse. Si quid frugis in Observationibus hisce aliquando reperietur, Tibi, tuisque de optimis Artibus meritis tribuendum erit. Vale.\n\nPatavij, Kal. Jun.\ncio iocc xxxi.\n\nV. An Account of a Book entituled, J. P. Breynij M. D. &c. Historia Naturalis Cocci Radicum Tinctorij, quod Polonicum vulgo audit. 4to Gedani, 1731. Cum Figuris coloribus nativis pictis. By Richard-Middleton Massey, M.D. F.R.S. and Honorary Fellow of the College of Physicians.\n\nTHE Author (after having briefly accounted for the two Kinds of the Cocci Tinctorij now in Use, viz. that of Pliny collected from the Ilex, and the American Coccus, or Cochinil) proceeds to give us the Natural History of the Coccus Polonicus, which",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/104086.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 17,
    "total-input-tokens": 26380,
    "total-output-tokens": 9267,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        978,
        2
      ],
      [
        978,
        2636,
        3
      ],
      [
        2636,
        4303,
        4
      ],
      [
        4303,
        5780,
        5
      ],
      [
        5780,
        7320,
        6
      ],
      [
        7320,
        8873,
        7
      ],
      [
        8873,
        10474,
        8
      ],
      [
        10474,
        11667,
        9
      ],
      [
        11667,
        13027,
        10
      ],
      [
        13027,
        15955,
        11
      ],
      [
        15955,
        16869,
        12
      ],
      [
        16869,
        21098,
        13
      ],
      [
        21098,
        22462,
        14
      ],
      [
        22462,
        23921,
        15
      ],
      [
        23921,
        25481,
        16
      ],
      [
        25481,
        26602,
        17
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      true,
      true,
      true,
      false,
      true,
      false,
      true,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-104086",
    "title": "Viri Celeberrimi Johannis Marchionis Poleni, R. S. S. ad Virum Doctissimum Jacobum Jurinum, M. D. R. S. S. Epistola, Qua Continetur Summarium Observationum Meteorologicarum per Sexennium Patavij Habitarum",
    "authors": "Johannis Marchionis Poleni",
    "year": 1731,
    "volume": "37",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 17,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/104086"
  }
}