{
  "id": "2c3ee206b2d57ad264d2f212ae12ddf05e81ebc7",
  "text": "III. Enarratio Observationum circa Rorem deciduum, factarum Medioburgi in Zeelandis, a Leonardo Stocke, M.D. super aperta Planitie plumbea Turris Astronomicæ Joh. Munkii, Architecti publici; tempore nocturno, inter 25 & 26 Julii 1741. N.S. cum figuris Floccorum Nivalium Jan. 1742. ibidem observatorum.\n\nRead May 20.\n\nDie 25 Julii meridie, altitudo Barometri fuit 29 poll. 2 3/4 lin. Rheinoland. Thermometri autem Fahrenheitiani 70 gradum: Cælo sereno, Ventoque leniter flante ex occidente æstivo: At ipso observationum tempore, ab hora decima ad primam nocturnam, Barometri altitudo erat 29 poll. 2 lin. Thermometri circiter 60 gradum, flante vix ullo Vento, Cæloque itidem sereno.\n\nIn Vitrum variis generis, multum roris decidit, ita ut totum maderet.\n\nIn Aurichalcum politum pauxillum, nec nisi tenuis Vapor.\n—Aurichalcum rude & asperum, paulo plus.\n—Ferrum Stanno obductum, (Belgice Blik) parum.\n—coerulei coloris, multum.\n—asperum, admodum multum.\n—læve, pæne nihil.\n—rubiginosum, nihil.\n—Argentum vivum purum, nihil.\n\nIn\nIn Stannum læve, nihil.\n—Plumbum asperum, multum.\n—lævigatum, parum.\n—Argentum candidum, nihil.\n—politum, nihil.\n—inauratum, item nihil.\n—Vas Myrrhinum cœrulei coloris, (Belg. Blaauw Porselein) multum.\n—Scandulam lapideam, multum.\n—Corbulam ex canna Indica subtiliter plexam, modicum.\n—Lignum Querceum læve: albi coloris, perquam multum.\n—nigri coloris, multo minus.\n—Abiegnum (Belg. Greenen hout) lævigatum, erat tantummodo uvidum.\n—albi coloris, paululum roris habebat.\n—Omnis generis papyrum & humesceret.\n\nIllis corporibus, quæ multum roris admittebant, paulo editius, distantia duarum triumve pollicum, supra locum jam roratum collatis, locus iste in plumbea turris planitie siccabatur, ipsaque corpora tam inferne quam superne madescebant; attamen stannum & argentum in codem situ locata, siccá permanebant, licet ipse locus antea roratus exsiccaretur.\nRegiae Societati Lond. Figuræ suprapositæ, exhibent formas Nivalium Floccorum, quos Medioburgi in Zeelandis observavit Leonardus Stocke, M.D.\n\nPostridie Calend. Jan. 1742. N.S. Summo mane depluerunt Flocci, (partim) conformati instar Fig. 1. quorum Diametri ad extrema puncta pertingentes erant $\\frac{3}{4}$ lin.\n\n10 Jan. die, ante meridiem, Fig. 2. Diametri $\\frac{3}{4}$ lin. in quibus media sexangularis rosa, sicut in Fig. 1. ovales figuræ vacuae erant.\n\n20 Jan. Circa meridiem, Fig. 3. Diametri 1 lin. &c Fig. 4. Diametri $1\\frac{1}{4}$ lin. hi posteriores resplendebant lapidis specularis instar.\n\nIV. A",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/104152.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 4,
    "total-input-tokens": 6180,
    "total-output-tokens": 1036,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1027,
        2
      ],
      [
        1027,
        1886,
        3
      ],
      [
        1886,
        2496,
        4
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      true
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-104152",
    "title": "Enarratio Observationum Circa Rorem Deciduum, Factarum Medioburgi in Zeelandis, a Leonardo Stocke, M. D. Super Aperta Planitie Plumbea Turris Astronomicae Joh. Munkii, Architecti Publici; Tempore Nocturno, Inter 25 & 26 Julii 1741. N. S. Cum Figuris Floccorum Nivalium Jan. 1742. Ibidem Observatorum",
    "authors": "Leonardo Stocke",
    "year": 1742,
    "volume": "42",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 4,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/104152"
  }
}