{
  "id": "51b0414d4de3a8cbe479565bc5b82ef4388a4e56",
  "text": "FLORAE\nII·PLAVTIVS·DROSV\nMAG·II\nV·S·L·M\n\nEX REGIS\nCHRISTINÆ·THESARIS\nII. Epistola a Rev. Patre P. Augustino Hal-\nlerstein, S. J. M. Collegii Astronomici\nPekinensis Praefide, ad Cromwell Morti-\nmer, M. D. Secret. R. S. missa, una cum\nObservationibus Cometae visi Pekini 1748.\nNovae Constellationis Occultationis Martis\net Lunae Dec. 6. 1747. Conjunctionis Mar-\ntis & Veneris mensis Martio 1748. & Con-\ngressus Jovis & Veneris Jan. 1. 1748.\nibidem quoque factis.\n\nClarissimo Viro Domino Cromwello Mortimer\n\nS. P. D.\n\nCollegii Pekinensis PATRES Societatis Jesu.\n\nRead January 18. 1749.\n\nHumanissimas tuas, vir clarissime,\nquas Nonis Februarii 1746 ad nos\ndedisti Collegii Pekinensis Socios, sub initium No-\nvembris hujus anni 1748. cum magna voluptate ac-\ncepimus. Neque enim non poteramus nobis maxi-\nmopere gratulari honorem, quo nos clarissima Socie-\ntas vestra dignata est, observationes nostras astrono-\nmicas qualescunque æqui bonique consulendo, atque\netiam continuationem commercii literarii a nobis ef-\nflagitando.\n\nFuerunt illæ Observationes factæ a decemloribus hic\nnostris PP. Ignatio Kögler, et Andrea Pereyra, qui\ncum ambo ad meliorem vitam abierunt, successimus illis Ego, et P. Antonius Gogest, qui non decriimus pro modulo nostro æquiflmae postulationi vestrae respondere. Et quas quidem miræsentiarum promptas habebamus observatiunculas nostras hujus anni, ante dies bene multos tradidi Patri Antonio Gaubil easdem a me efflagitanti, ut eas ad suos in Galliam transmittere posset; acceptis autem humanissimis tuis, vir clarissime, cum eas nondum expeditivisset, expolcenti mihi recepit se eas recta ad te misurum una cum hac Epistola nostra.\n\nVobis certe, Viri clarissimi, atque inclytæ Societati vestrae, plurimum obstricta est Astronomia hic nostra, ut quibus maximo adjumento sunt, doctissimae lucubrationes clarissimorum virorum vestralium Newtoni, Gregorii, Flamstedii, aliorumque. Justum igitur et æquum nobis visum tibi, vir clarissime, tuorumque desideriis morem gerere, dum vos, viri clarissimi, pergatis nos lucubrationibus vestris erudire, et favoribus prosequi.\n\nAtque cum impræsentiarum nobis pluribus non liceat, prolixiores anno venturo daturos nos polliceremur. Valete.\n\nDabam Pekini, in Collegio Societ. Jeïu.\nVI. Iduum Novembris 1748.\n\nAugustinus Hallerstein, S.J.M.\nCollegii Astronomici Præses.\nVia, & Ephemeris Cometæ visi Pekini Sinarum,\n1748.\n\nVisus nobis isthic hoc anno Cometa, sane quam tristis et infelix, praeterquam enim quod lumine luceret admodum obscuro et maligno, via incessit tam deserta, [vid. Tab. I. Fig. 2-] coelo tam parum favente, ut non nisi raro, cum paucis aliquot stellulis, nec istis scio, quam suo loco positis comparari potuerit.\n\nDie 26 April. mane sub horam tertiam primum visus est illis, qui ex officio in specula astronomica hujus regiae excubant; notaturque illius locus armilla zodiacali rudiuscula scilicet in $18^\\circ$ $\\alpha$ cum Lat. bor. $27^\\circ$ nempe in pectore Pegasi sub stellis $\\lambda$ et $\\mu$, caput aequalis stellæ tertii ordinis, cauda longa quasi uno gradu.\n\nSequentibus diebus nulla diligentia obtineri potuit, ut cum aliqua fixa accuratius compararetur; itaque crassiuscula solum determinata illius aliqua loca per configurationes cum circumvicinis stellis, quae ut calculi rigorem non ferant, viam saltem quam Cometa teneret, indigitarent; nimium,\n\nDie 27 Aprilis mane circa $2^\\text{h}$ Long. $\\alpha$ $21^\\circ 20'$ cum Lat. bor. $31^\\circ 35'$.\n\nDie 28 Aprilis man. sub idem tempus $\\alpha$ $25^\\circ 15'$ cum Lat. bor. $36^\\circ 0'$.\n\nDie 29 Aprilis man. sub idem tempus $\\alpha$ $29^\\circ 10'$ cum Lat. bor. $40^\\circ 0'$.\n\nDie 30 April. & 1 Maii, per nubes nihil visum.\n\nDie 2 Maii mane comparari demum potuit Cometa cum stellula lucidiuscula media inter 5 stellulas, quae sunt in flexu catenæ Andromedæ, notaturque\nque ope micrometri & penduli $2^\\circ 31' 49''$ t. v. Cometa orientalior stella $1' 50''$ penduli, eademque borealior $57' 8''$.\n\nDie 6 Maii mane comparatus Cometa cum stellula quae in Cat. Britannico Flamst. ponitur in constellatione Cassiopeae ordine sexta, per differentias declinationum et distantias, eo quod ob caelum non satis sudum, tardum motum, et malignum lumen Cometæ transitus ejusdem per horarium etiam inter plura secunda penduli definiri non posset; nimium $2^\\circ 3' 57''$ t. v. erat Cometa borealior Relia $44' 8''$, captaque illico distantia erat $50' 50''$.\n\nSequentibus diebus comparatus Cometa cum variis stellulis, sed ignotis; unde nihil de illius loco statui potuit.\n\nDie 15 Maii vespera circa nonam (momentum enim temporis per oblivionem notatum non est) visus Cometa inter duas stellulas, a quarum propiore distabat in austrum (situ recto, non inverso) $11' 3''$ et a remotiore in boream $59' 58''$. Videbatur etiam Cometa orientalior propiore $1'$ penduli. Haec duae stellulae ponuntur in Cat. Brit. Flamst. in constellatione Cassiopeae sub finem borealior quidem, eaque propior in II $4^\\circ 49' 7''$ cum lat. bor. $58^\\circ 6' 56''$, australior autem eademque remotior in II $3^\\circ 28' 12''$ cum lat. bor. $57^\\circ 11' 10''$, nempe ad annum illum 1690.\n\nDie 16 Maii comparatus Cometa cum hesternarum borealiore, $11^\\circ 1' 59''$ noctis erat orientalior stella $18' 26''$ penduli, eaque borealior $26' 4''$.\n\nDie 19 Maii comparatus Cometa cum stella qua in Catalogo fixarum J. Hevelii illo ad annum 1700 ponitur sextae magnitudinis in Cepheo, vocaturque\nsub fascia sequens, eratque 10° 23' 29'' noctis Cometa in eadem ascensione recta cum stella: certe nunquam notari antiqua potuit temporis differentia inter utriusque transitum pro horarium; erat autem Cometa borealior stella 48' 14''.\n\nInde visus per sequentes dies nihil certi de loco Cometæ constitutum.\n\nDie 29 Maii visus Cometa juxta complures stellulas, sed ignotas, scilicet moto paulum tubo apparuit, nempe quam Hevelius in Catalogo suo fixarum illo ad annum 1660 ponit in constellatione Camelopardali, vocatque Supra tergum, sive in cuspide pedis sinistri Cephei 5æ magnit. Cum autem hujus stellæ parallelus longius distaret a parallelo Cometæ, quam ut immediate cum illa comparari posset, comparatus est mediante stellula intermedia, notaturque Cometa 11° 21' 25'' noctis orientalior dicta stella 16' 13'' penduli, eademque australior 1° 37' 22''.\n\nInde quia juxta viam Cometæ nullæ erant, neque futuræ videbantur stellæ cum quibus comparati posset, longius scilicet petendæ erant: itaque sequentibus diebus comparatus est cum 2 Cephei, a cujus parallelo non multum aberat. Ergo telescopio probe firmato,\n\nDie 1 Jun. vesp. 9° 30' 53'' 2 Cephei ad horarium.\n2 Jun. mane 3° 24' 51'' Cometa ad horarium borealior stella 26' 59''\nDie 4 Jun. vesp. 8° 28' 58'' 2 Cephei ad horar.\n5 Jun. mane 2° 41' 9'' Cometa ad hor. australior stella 2° 8' 20''\nDie 5 Jun. vesp. 8° 23' 23'' 2 Cephei ad horar.\n6 Jun. mane 2° 41' 17'' Cometa ad horat. australior stella 20' 12''.\n\nR r\nDie 7 Jun. vesp. 8h 5' 3'' Cephei ad horar.\n8 Jun. mane 2h 32' 51'' Cometa ad horar. australior stella 42' 51''.\nDie 8 Jun. vesp. 8h 31' 59'' Cephei ad horar.\n9 Jun. mane 3h 4' 38'' Cometa ad horar. australior stella 55' 34''.\n\nDie 12 Jun. vesp. cum jam vix spes esset videndi ultra cometæ, vidi illum tamen parvum jam obscurum, vestigium aliquod cometæ verius quam cometae. Adde clarorem Lunæ et nubiluginem ab eadem collustratam, quæ omnia difficilem, dubiam, et parum tutam faciunt observationem, praesertim accidente etiam lumine laternæ; nihilominus, ut potui, comparavi cundem cum stellula, quam postea reperi in una Mappula et Catalogo Dni. de la Caille in tomo Memor. Acad. Reg. Scient. Paris. 1742 anni occasione cometæ illius anni detectam, et notatam cum ascensione recta ad id tempus 9° 21' et decl. bor. 73° 49', signatamque litera A, itaque 9h 33' 6'' A ad horar. tum 9h 45' 23'' Cometa ad hor. borealior stella 46' 34''.\n\nDie 13 Jun. vesp. 9h 13' 11'' A ad horarium 9h 29' 43 Cometa ad horarium borealior stella 36' 15''.\n\nDie 14 Jun. vesp. 9h 15' 44'' A ad horarium 9h 36' 4' Cometa ad hor. borealior stella 25' 47''. Tum visæ 9h 55' dimensiæ distantiae Cometæ a stellis\n\nI 25' 9''\nB 38 39\nR 43 3\n\nStabat autem Cometa juxta stellam Q quæ stellæ omnes loco citato notatae sunt.\n\nDie 15 et 16 Junii per nubes observare nihil licuit.\nDie 17 et 18 me domo abeunte observavit P. Ant. Gaubil sic.\n\nDie 17 Jun. vesp. 9h 26' 30\" A ad horarium.\n53 35 R ad horarium.\n9h 55' 15\" Cometa ad hor. in eod. parallello cum A.\nDie 18 Jun. vesp. 9h 52' 14\" A ad horarium.\n10 19 21 K ad horarium.\n9h 24' 50\" Cometa ad hor. australior stella A 16' 30'.\nstella R 10 20\n\nEst autem stellæ R asc. recta 98° 6' et decl. bor. 73° 43'.\n\nTempora observationum omnia sunt vera, et satis correcta.\n\nObservationes porro factæ sunt tubo 6 pedum, cui insertum Micrometum Anglicum.\n\nNova Constellatio.\n\nUt ne pars hæc folii vacua abiret, addam constel latiunculam quæ 29 Maii cometam tubo venanti occurrit; ea est, qualis in TAB. I. Fig. 3. apparet, quarum stellularum, distantia erant α a β 12' 19\", β a γ 16' 45', γ a δ 10' 2\", δ ab ε 16' 45\", ε a ζ 19' 53\", ζ ab η 28' 17\", η a θ, qua est ipsa Camelopardali supra tergum 58' 16\"; δ ab cadem 50' 3\". Sed has ipsas distantias aliis accuratius dimetriendas relinquó. Est autem situs hujus asterismi rectus, non inversus.\nOccultatio Martis a Luna observata Pekini Sinarum\n1747. mense Decembris die sexta vesp.\n\n4 52 17\nδ distabat a limbo lucido Lunæ 50' 4''.\nTum δ observatus, et comparatus cum stel\nla 1. ω sic:\n5 3 9\nδ ad horarium.\n12 47\n1. ad horarium borealior quam δ 41' 6''\n9 38\nDifferentia temporaria.\n5 18 26\nδ ad horarium.\n28 2\n1. ad horarium borealior quam δ 41' 2''\n9 36\nDifferentia temporaria.\n5 34 34\nδ ingressus sub limbum obscurum υ totus\ndisparuit, distans a cornu boreo υ 23' 28''\nIllico dimensa diameter υ erat 32' 53''\nPars autem lucida υ erat 7' 39''\nInterea dum δ post υ lateret, observata et\ncomparata υ cum stella θ ω sic:\n5 58 9\nθ ad horarium.\n6 3 31\nLimbus lucidus υ ad horarium.\n4 23\nCornu boreum υ ad horarium.\n58\nCornu austrinum υ ad horarium.\nEratque limbus austrinus υ australior stella\nθ 34' 27''\nIterum\n6 11 36\nθ ad horarium.\n17 22\nLimbus lucidus υ ad horarium.\n18 12\nCornu boreum υ ad horarium.\n46\nCornu austrinum υ ad horarium.\nErat autem limbus austrinus υ australior\nstella θ 31' 0''.\n\nTertio\nTertio\n\n6 23 22 Θ ad horarium.\n\n29 26 Limbus lucidus Θ ad horarium.\n\n3° 17 Cornu boreum Θ ad horarium.\n\n52 Cornu austrinum Θ ad horarium.\n\nErat autem limbus austrinus Θ australior stella Θ 27' 48\".\n\n\n6 38 52 Erat quaedam parvula stellula appropinquans limbo obscuro Θ, cumque subingressura distabat a limbo lucido Θ 41' 23\". Tum\n\n6 46 2 δ primo apparuit prodiens de sub Θ, distansque a cornu boreo Θ 29' 24\".\n\n7 2 23 Supradieta parva stellula subingressa limbum obscurum Θ distans a cornu boreo Θ totidem 29' 24\". Denique\n\n7 12 24 Distabat δ a limbo lucido Θ 11' 30\".\n\nTemporum momenta sunt vera, et correcta per altitudines correspondentes.\n\nPhases omnes observatae tubo sex pedum, cui insertum micrometrum Anglicum.\nConjunctio Martis et Veneris, observata Pekini Si-\nnarum mensi Martio Anno 1748.\n\nA δ, est via δ juxta Ω ex Ephemeridibus Pe-\nkinensibus.\nB δ, eadem via ex Ephemeridibus Parisiensi-\nbus De la Caille.\nC δ, eadem via ex Observationibus.\nD δ, eadem via ex Ephemeridibus Bononien-\nsibus D. Manfredi.\n\nObservationes porro sic habent:\n\nMartii die 12. 6 27 52 δ orientalior Ω° 1 48 48\neaque borealior 53 46.\nMartii die 13. 6 25 43 δ orientalior Ω° 0 56 8\neaque borealior 27 26.\nMartii die 14. 6 10 33 δ orientalior Ω° 0 29 34\neaque borealior 14 36.\n\nMartii\nMartii die 15. 6 28 4° orientalior 9° 3' 0\".\neaque borealior 1° 30'.\nMartii die 16. 6 27 13° occidentalior 9° 23' 48\".\neaque australior 10° 41'.\nMartii die 17. 6 25 14° occidentalior 9° 50' 38\".\neaque australior 23° 24'.\nMartii die 19. 6 29 52° occidentalior 9° 44' 47\".\neaque australior 48° 14'.\n\nOmnes hæ differentiæ determinatæ sunt ex repetitis operationibus, tubo 6 pedum cum micrometris.\nTempora item vera, et correcta per altitudines correspondentes.\n\nUt folium hoc impleatur, addenda visæ\n\nObservatio congressus Jovis cum Venere, Anno 1748,\n1 Januarii vesperæ.\n\n5° 15' 41\" distabat 4° a 9° 1° 3' 49\". Tum\n5° 22' 14\" 4° ad horarium.\n25° 6\" 9° ad horar. australior 4° e 50' 35\"\n\nIterum 5° 26' 36\" 4° ad horarium.\n29° 32\" 9° ad horar. australior 4° e 50' 15\"\n\nTertio 5° 30' 35\" 4° ad horarium.\n33° 34\" 9° ad horar. australior 4° e 49' 37\"",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/104646.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 14,
    "total-input-tokens": 21814,
    "total-output-tokens": 5364,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        69,
        2
      ],
      [
        69,
        69,
        3
      ],
      [
        69,
        1125,
        4
      ],
      [
        1125,
        2329,
        5
      ],
      [
        2329,
        3815,
        6
      ],
      [
        3815,
        5405,
        7
      ],
      [
        5405,
        6877,
        8
      ],
      [
        6877,
        8224,
        9
      ],
      [
        8224,
        9229,
        10
      ],
      [
        9229,
        10236,
        11
      ],
      [
        10236,
        10954,
        12
      ],
      [
        10954,
        11504,
        13
      ],
      [
        11504,
        12347,
        14
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      true,
      true,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      true,
      true,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-104646",
    "title": "Epistola a Rev. Patre P. Augustino Hallerstein, S. J. M. Collegii Astronomici Pekinensis Praeside, ad Cromwell Mortimer, M. D. Secret. R. S. Missa, una Cum Observationibus Cometae Visi Pekini 1748. Novae Constellationis Occultationis Martis et Lunae Dec. 6. 1747. Conjunctionis Martis & Veneris Mense Martio 1748. & Congressus Jovis & Veneris Jan. 1. 1748. Ibidem Quoque Factis",
    "authors": "Augustino Hallerstein",
    "year": 1749,
    "volume": "46",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 14,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/104646"
  }
}