{
  "id": "b4a44531b9f9522f26569cdf82f9320df35d6a8b",
  "text": "XXXIII. Nyctanthes elongata, nova Planta Indica, quam, descriptione atque icone illustratam, illustrißimae Societati Regiae Londinensi reverenter offert Petrus Jonas Bergius, M.D. Suecus, R. Soc. Lond. aliarumque Societ. Membr.\n\nRead May 9, 1771.\n\nET SI Botanicis plantarum in India orientali nascentium multa dudum messis fuit, tamen non dubitandum arbitror, quin adhuc satis amplus variis locus detur spicilegiis. Loquor jam potissimum de oris oceano vicinis, quae plantarum curiosis identidem patuerunt; non de regionibus istius terrae ab oceano remotioribus, utpote quae, a nullo botanico in hunc usque diem calcatae, adeo non novarum minusve cognitarum plantarum offerrent spicilegia, si cuiquam oculatorii contingeret eas adire, ut potius integram atque abundantem earundem sine dubio praeberebant messem. Ut autem harum regionum gaza herbaria admodum foret exoptanda summoque nisi desideranda, ita nec illarum exilior forte jam residua supellex ullatenus est contemnenda, quin potius attentis, quoad liceat, oculis consideranda ab unoquoque, qui contemplatione naturae, uti par est, delectatur.\n\nEgo proinde cupide ac libenter excepti oblatae mihi aliquoties ab amicis, ex itinere Chinensi reversis, haud paucas stirpes, in diversis oceani Indici insulis\ndeprenses; quas ubi studiosius contemplor, video-\neuq nonnullas raritate praestantissimas, atque idcirco\nnovas, quod Botanicorum antea innotuerunt nemini,\ncongruens meis puto studiis eas omnes impense ex-\naminare apteque describere &c delineare. Caeterum\nne haecce res justo diutius duci per alias meas occu-\npationes videatur, occasionem sectabor quam potero\nprimam delicias hafce cum orbe erudito communi-\ncandi.\n\nPatiatur itaque illustrissima Societas Regia Londi-\nnensis, quod ad acta ipsius nunc illico transmittam\nexactissimam iconem idoneamque descriptionem novae\ncujadam plantae Indicae, quam ad Nyctantis genus\namandare debui, etiam si illius habitus satis abludit\na cunctis dudum cognitis Nyctanthis speciebus. Una\nquidem harum, nempe Nyctanthes multiflora, a Cl.\nN. L. Burmano, Flor. Ind. tab. III. fig. 1. delineata,\nquodammodo cum mea convenit ipso florum situ;\nsed tamen valde ab ea discrepat, non solum florum\nmagnitudine, sed etiam foliorum figura & reliquo\nhabitu, unde quoque diversitas satis elucet specierum.\n\nIcon adjuncta (Tab. XI.) ramulum refert naturali\nmagnitudine expictum; & vero ramulum ipsum ac-\ncepi ab amico C. G. Ekeberg, ex itinere in Chinam\ndomum non ita pridem feliciter redeunte.\n\nNyctanthes (elongata) foliis cordato-lanceolatis\nacutis elongatis minoribusque, ramis teretibus.\n\nDescr. Caulis fruticosus. Rami subprocumbentes,\noppositi, teretes, inferiores glabri, superiores villosi,\nramosi: ramulis oppositis. Folia opposita, cordato-\nlanceolata, subbipollicaria, acuminata, integerrima,\nutrinque glabra, nervosa, margine paululum undu-\nlata, saturate viridia; inferiora ramulorum sensim\nminora,\nminora, infima vero cordato-ovata, parva. Flores in ramulis terminales, 5 vel 6 congesti, subumbellati, breviter pedicellati. Calycis perianthium monophyllum, tubulatum, minimum, persistens, sex vel septemfidum: laciniis subulatis, pilosis. Corolla monopetala; Tubus cylindricus, striatus, longus, pollicaris, superne incrassatus; Limbus planus, octo vel novempartitus: laciniis ovato-oblongis, acutis. Stamina, Filamenta bina, brevia; Antheræ lineares, obtusæ, utrinque sulcatæ, intra tubum corollæ occultaæ. Pistillum. Germen subrotundum, truncatum, retusum, glabrum. Stylus filiformis longitudine staminum. Stigma incrassatum, bifidum.\n\nP p 2 XXXIV. Account",
  "source": "olmocr",
  "added": "2026-01-12",
  "created": "2026-01-12",
  "metadata": {
    "Source-File": "/home/jic823/projects/def-jic823/royalsociety/pdfs/106103.pdf",
    "olmocr-version": "0.3.4",
    "pdf-total-pages": 8,
    "total-input-tokens": 12452,
    "total-output-tokens": 1432,
    "total-fallback-pages": 0
  },
  "attributes": {
    "pdf_page_numbers": [
      [
        0,
        0,
        1
      ],
      [
        0,
        1262,
        2
      ],
      [
        1262,
        2897,
        3
      ],
      [
        2897,
        2897,
        4
      ],
      [
        2897,
        2897,
        5
      ],
      [
        2897,
        2897,
        6
      ],
      [
        2897,
        2897,
        7
      ],
      [
        2897,
        3557,
        8
      ]
    ],
    "primary_language": [
      "en",
      "la",
      "la",
      "None",
      "None",
      "None",
      "None",
      "la"
    ],
    "is_rotation_valid": [
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true,
      true
    ],
    "rotation_correction": [
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0,
      0
    ],
    "is_table": [
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false,
      false
    ],
    "is_diagram": [
      false,
      false,
      false,
      true,
      true,
      true,
      true,
      false
    ]
  },
  "jstor_metadata": {
    "identifier": "jstor-106103",
    "title": "Nyctanthes elongata, Nova Planta Indica, Quam, Descriptione Atque Icone Illustratam, Illustrissimae Societati Regiae Londinensi Reverenter Offert Petrus Jonas Bergius, M. D. Suecus, R. Soc. Lond. Aliarumque Societ. Membr.",
    "authors": "John Swinton, Petrus Jonas Bergius",
    "year": 1771,
    "volume": "61",
    "journal": "Philosophical Transactions (1683-1775)",
    "page_count": 8,
    "jstor_url": "https://www.jstor.org/stable/106103"
  }
}